Latin
PLANTARVMQVE NOVARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
At nescio quomodo credere potuerunt marinas conchas fructus esse terrestris arboris, quod nec ab incolentibus montium cacumina, qui nec mare unquam uidissent, nedum conchas marinas, credendum esset: &quidem si ostenderentur illis, nomine arboris fructus; in promptu, fieri secundum naturam haud posse, ut arbor terrestris tales fructus ea cortice obductos, qui carnem &animal formatum intus continerent, edat, responderent: semper enim idem intus animal continetur. Quibus assentire dico, nunquam certè (quam paruulas easdem conchulas uix Milij semen ęquan tes habeo, omnesque formatum completûmque, sed paruulum animal habent.) sine animali conspiciuntur, atque semper eodem. Quare non ex uerme primùm, ut non pauca marina animalia gigni asserit Aristoteles, oriuntur: sed à principio humor ille lentus in animal cogitur, atque terrestrior humoris pars circum densatur, efformaturque in conchae modum, &tempore intercedente longo simul cum animali incrementum capit: atque adulto animali, excedente ex illo spumoso mucosoque humore ui quadam seminali praedito, aut etiam eodem primo coenoso humore intercedente, circa ipsum aliae paruae con chulae Musculorum modo gignuntur. Ex his igitur testaceum animal esse certum erit, nec arboris fructus, ut ab alijs depingitur: hae quidem conchae in sicco deiectae breui emoriuntur, propter humidi diminutionem, in mari uerò (spontè oriuntur putrescere minimè possunt, atque si ex putredine harum aliquid oriretur, marinum esse etiam oporteret dato &non concesso. Quamobrem remota principali, per consequens reijcitur eorum conclusio sequens, ex putredine illarum scilicet in mari proiectarum aues exoriri, uolatilium generationem, ex piscium putredinè, mari tribuentium: quod quantum à ueritate absit, &an fieri possit ijsdem iudicandum relinquo. At concludendum quidem est, falsam esse eorum assertionem, qui ex his conchis Anates oriri aiunt: putarunt forsan in Scotia tantùm &Britannia locis nobis longinquis oriri, quare, fabulas nobis obtrudere obtrudere facilè credendas, opinati sunt: sed &nobis &uicinis locis Prochytae insula praesertim, frequentes sunt, atque magni tudine insigni adolescentes non solùm ramis, petris, carinis adhaerentes, sed &solutae quae natant, quarum Icon &historia à Ferdinando Imperato simul cum alijs admirabilibus, nouisque rebus edetur.