Latin
25
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
ex ea plures propagines habentes folia angusta longa duriuscuTempus. la, croci aut, Tagopogi forma, &magnitudine: Veris fine caules pedales edentes subrubentes, atque hirsutos, quibus folia alternatim, raraque haerent, in quorum summo sex aut septem simul flores purpurei nolae forma, trachelij vulgaris modo, ex basibus singulis quinque foliolis viridibus constructis, exeunt: fructùs atque semina Trachelio etiam similia Aestate perficit. Radix perennis est, atque dulcis esui apta sicuti vulgare Trachelium, &Rapuntium. Sinapi alterum agreste nostras. valle supra aedem D. Mariae vitae, inter Ru-Locus. bos, Cynocramben, Leonis dentes, &Ranuncula, oritur quaedam noua, &elegans planta, nec alibi oriri scio, nec herbarij hanc se vidisse aiunt. Radice firmatur parua, tenui, fibrosa pa rum sub terram descendente, albida, ex qua foForma. lia exeunt Chelidonij maioris incisura, distant quòd nec succum luteum edunt, nec cęsia, sed viridia sunt, aspera hirsutie obsita, atque extremum folium non retusum, vt Chelidonium, sed acutum habent, atque minora sunt: Caulis angulosus est atque alis multis diuiditur: flores edit purpureos vmbellatos ferè, quatuor foliolis constructos Chelidonio pares; siliquas postea alternatim, frequenterque haerentes, rectas, quarum extremae partes caelum versus tendunt, quibus spica confici videtur siliquarum duorum digitorum, summum longitudine ad Sioaquatico pares, quae cum exiccari incipiunt, flauescunt, atque vento vento flante, vel aliquo illas tangente, disrumpuntur ab imo, atque intortis vtrinque valuulis semina iaculantur flaua Sij, vel Cardaminae modo, parua, gustu acri: sicuti etiam folia: floret Martio, &Aprili mense perficitur: nisi diligens sit cultor, huius semina non colliget.