Latin
28
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 28
Unproofread scanNot analysed yet
Alsines facie planta noua. LSINE, ita dicta est, quia vmbrosa loca, &lucos amet, vt idem Dioscorides ait: ab aliquibus Myosota dicitur, quia folia habeat Musculorum aures imitantia; in capite de Mycsotide Dioscorides ait, Sunt qui Alsinen Myosotida vocitant, sed alia est Alsine: vt idem ait Aλίνη, οἱ δὲ μυὸς ττα, πὸ τοῦ ἔχειν φύλλα ὅμοια μυὸς ὡτίοις. ἀλσίνη δι, διὰ τὸ σκιέρους καὶ ἀλσειδῖς φὐλειαόπους πεαοεὶν ὁμοία ἐλξίνῃ, ταπεινοτέρα δὲ καὶ μακροφυλλότέρα καὶ οὐ δ ἀσττα διατριαθεῖσά το, συκίων ὄζει. Alsine, aliqui Myosota appellant, eo quôd folia habeat similia muris auriculis: Alsinen verò quia vmbrosa loca, &lucos amet. Herba est similis Helxinae humilior verò, &minoribus folijs, &minimè hirsuta: &contrita Cucumeris odorem refert. Plinius habet: Alsine; quam quidam Myosoton appellant, nascitur in lucis, vnde &Alsine dicta est: incipit à media Hyeme: arescit Aestate media: cùm prorepit musculorum aures imitatur foliis: [sed aliam docebimus, quae iustius Myosotis vocetur. Haec eadem erat quae Helxine, nisi minor minusque hirsuta esset: nascitur in hortis, &maximè in parietibus: cùm teritur odorem Cucumeris reddit. Quorum delineationibus nulla alia ab alijs depicta ita facie respondere videtur, potius Myosotam, quàm Alsinen referre videtur: quae verò à me est depicta, laeuitate &magnitudine tantùm differre videtur: reliquum Helxines habitum refert. Radicem quidem habet tenuem, albam, fibrosam, ex qua plures dodrantales viticuli rotundi, atque laeues, parum rubescentes, carnosi, succo referti, atque in terra strati exeunt, nisi à pariete dependeant: folia geniculis ex interuallo frequentia primùm bina, postea alternatim vtrinque digesta habent Helxines forma, &positu, Parietariae scilicet, (humilior namque haec est Parietaria, quod non potest intelligi, si de Cissampelo putares, nam repens est Dioscoride teste:) minora verò, &rotundiora parum, satis muris auriculis similia, carnosa, minus hirsuta, Oxalidis rotundi foliae folia exprimentia, nam quadam veluti aspergine eodem modo obsita sunt, vt etiam in Atriplice visitur: ex quibus &geniculis bina alia foliola exeunt, vt etiam in Parietaria conspiciuntur, quae etiam musculorum auriculas imitantur, iuxta quae flores bini, aut terni enascuntur, muscosi, ex herbaceo albidi, duobus foliolis contortis ex aduerso constantes, multis intus staminibus tenuibus: quibus decidentibus totidem fructus succedunt rotundi, duri, primùm virides, postea ex nigro cinerei.