Latin
29
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Octobri mense exit, Vere floret, atque Aestate finitur. Herba trita Cucumeris odorem planè refert, si quae alia sit quae talem odorem referat. Gustu insipido aqueo sunt folia, in semine verò aliquid inest tenuium partium, quo extergi lingua largè manso percipitur, non autem calorem imprimit. Ex quibus colligitur, extergere, adstringere, atque humectare posse, sicut Helxlne, vt ait Dioscorides; quam Alsines viribus iisdem pollere ait: atque Galenus Helxinen extergendi, adstringendi, cum humiditate subfrigida vires habere asserit. Sed in cap. de Alsine; Alsinem Helxines vires habere, &aqueae essentiae esse dicit, atque frigefacientem &humectantem tantùm vim habere, absque adstrictione: quae vires potius contrarię, quàm similes esse videntur Helxinę; nam extergendi vim habet &adstringendi maiorem; minorem verò humectando refrigerandi. Hoc tamen doctioribus, atque periclitatoribus relinquo. Loca videtur amare eadem quae Helxine, atque ex Insula Capreis, vbi frequens spontè oritur, aduectam habui. ini, siue Rapunculi minimum genus. OVA haec est plantula atque pulchella ex D. Mariae Virginis monte aduecta quae radicem habet paruam admodum fibris diuisam teneram, atque Rapunculo siue Erino à me depicto similem sapore, lactescentemque. folia: emittit parua admodum, digiti longitudine, parum hirsuta, oblonga, latioraque in summo, &per extremum serrata raris diuisuris, nam quae proximiora sunt radici octo dentes circum habere videntur, superiora verò minus, atque floribus haerentia binos, caulem emitti tab tit ab radice ex singulis foliolis alis diuisum, ita vt fruticosa videatur; angulosum hirsutum, tenuem, flosculos edit Aprili mense &Maio, inter folia, ex calyce parum hirsuto lato in quinque folia desinente, vt in Rapuntio, &Campanula pyramidali dicta visitur, exeuntes oblongos cauos similes Tracheliorum floripurpureos, intus apicem vel thyrsulum luteum in summo triplici di uisura intortum vt in congeneribus continentes. Semen perficit Iunio, &Iulio, minutum admodum, fuscum. Tota planta lacteo succo turget dulci, vti Rapuntium, ita vt gratus sit sapor palato.