Latin
35
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 35
Unproofread scanNot analysed yet
Aetius vim purgantem ha bere tradit ab alijs minimè cognitam, si puluis Alyssi huius VI. Tetrascrup. pondere cum aceto, modico sale, ex aqua potui inspersa bibl. 1. bibatur. Non est AlyssonGaleni, Antonij Coi scilicet, planta illa ser. 3. c. Hispanica Marrubio similis, si non est Sideritis heraclea, vt Pau lus &Aëtius volunt: nec obstat dicere Galenum diuersis locis de Alysso, &Sideritide verba facere, nam nihil obstare videtur, cùm historiam Alyssi in lib. 2. de Antidotis, non ex mente sua, sed ab Antonio Coo descriptam afferat, atque eo loco relatoris vicem non scriptoris gerere videtur: ibi &aliorum veterum etiam, remedia, antidota, &similia refert: &sic non est dubitandum de hac mea sententia, cùm à duobus antiquis doctissimis medicis Paulo Aegineta, &Aëtio comprobetur. Pycnocomon Dioscoridis. YCNOCOMON dicta est planta haec ἀπτὸ τοῦ Nomen πυκνὸς, &κομῶν, à comarum scilicet densita- Etymon. te, plures enim comas edit; vel quia. coma ipsa florum pluritate densa apparet. Huius Lib. 4. notas Dioscorides sic depinxit. Πυκνόκομον φύλλο ἔχει ἔμοια ἐυζάμῳ, τραχέα δὲ, καὶ παχέα, καὶ δρι- Descripμύτερα: καυλὸν τετράγωνον: ἄνθος δὲ τῷ τοῦ ἀκίμου tio. ἐμφερὲς. καρπὸν δὲ ὡς πράσου. ῥἴζαν μέλαιναν, στρογγύλην, ὡχρὰν, ὡς μικρὸν μῆλον, γεῶδες ὄζουσαν, φύεται ἐν πετρώδεσι τóποις. Pycnocomon folia habet similia Erucae, aspera verò, crassa, &acriora: caulem quadratum: florem Ocimi flori similem: fructum verò vt Porri: radicem nigram, rotundam, pallidam, vt paruum malum, terram olentem: inuenitur in saxosis locis. Rlinius ita habet. Soluit &Pycnocomon Erucae folijs crassioribus, &ra Lib. 26. riaribus: radice rotunda, lutei coloris, terram redolente, caule quadrangulo, c. 8. modico, tenui, flore Ocimi. Quibus notis congruere videtur plan- Forma. ta à me proposita, quae radicem habet carnosam, obliquè geniculatam, veluti rotunda Aristolochia, extuberantem, luteam; in crassas atque plures fibras obliquè se circum diuidentem vetustioris Phu à me descripti radici similem.