Latin
36
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 36
Unproofread scanNot analysed yet
terram redolentem, gustu amaro, atque acri linguam mordente: caulem emittit tenuem, purpurascentem, ab radice ad summum vsque alis vndique diuisum, ramisque refertum, pedem, sesquipedem tres, quatuórue altum: folijs, singulis geniculis ex aduerso haerentibus superna parte hirsutis, crassis, duris, per ambitum diuisuris Erucae syluestri similibus, incisis: altiùs quam in pictura visitur: verùm antequam caulem edat Plantaginis mediae magnitudine, nullis, vel raris serraturis diuisis, quod etiam in Eruca syluestri obseruatur, non semper folia habente incisa praesertim in imo, quae Plantaginis angustifoliae formam repraesentant: acri, amaróque gustu: folia ita geniculis caulis, alarumque haerent, vt quatuor facies cauli alisque tribuant, non dissimilibus cauli Ocimi, Mercurialis, atque Ebuli, quod quadratum caulem in suo superiore capite habere tradidit Dioscorides, &tamen caulis non quatuor habet angulos, sed folia geniculis ex opposito haerentia alternatim, illos cauli constituunt. In singulorum verò caulis, ramorumque summo, earûmque alis, terna exeunt longo petiolo capita colore purpurocęrulea non dissimilia illis Trifolij Bituminosi, vel Scabiosae vulgò appellatae, pluribus circundata floribus, sed singuli flores Ocimi flores imitantur forma: quibus decidentibus fructus in illorum locum semina continentes oblonga remanent, eodem modo quo Scabiosae vulgaris minoris, in capitibus parum oblongis: quorum forma &similitudine Dioscorides ait fructum edere vt Porrum, caput scilicet edere vt Porrum, cuius summum caput comam idem Dioscorides appellauit, ibi ἡ δὲ κόμηἀυτοῦ, &c. &Psyllij etiam ibi, ἄρχεται δʼ ἀυτοῦ ἡ κόμη ἐπο μέσου τοῦ καυλοῦ, κεράλια δὲ δυο ἢ τρία ἐπ᾽ʼ ἄκρου συνεσταλμένα, &c. Incipit ipsius coma à medio caule; capitula verò duo, vel tria in summo contracta. &etiam alijs locis. Sed quia plura capitula habet, &sic comas, Pycnocomon appellauit. Quod autem Pycnocomon capitula habeat, testis est mihi Plinius qui ait, Passim &in quacunque parte, ac maximo incommodo, nascuntur qui furunculi vocantur, mortiferum aliquando malum confectis corporibus. Remedio sunt Pycnocomi folia trita cum polenta, ta, si nondum caput fecerint. Ex quibus iam clarè liquet, Pycnocomon caput habere, atque Porri modo fructum edere, atque ita vetustiores codices, quos habere testatur Marcellus Virgilius, καρπὸν ὡς τράσου, Porri, scilicet, non πρασίου, Marrubij, vt alij legunt, scriptum habent: à Dioscoridis instituto abhorrens, qui Marrubio verticulos tribuit &plantis illi similibus. Augusto mense incipit florere. Septembri verò semina perficit. Huius mihi Ferdinandus Imperatus ex fictilibus vasis in quibus alebat plures, auulsae copiam fecit.