Latin
38
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 38
Unproofread scanNot analysed yet
Spontè ortam non vidi, quam magis etiam laciniatam esse accepi, atque minorem, nam cultu caret: Fuchsius ait nasci locis incultis montanis, saltibus, ac interdum pratis etiam, &dumetis, atque subnigras habere radices: quam, cùm antiquum nomen ignoraretur, recentiores Diaboli morsum, vel Succisam appellarunt; quia tuberosum illud, à quo fibrae deducuntur, quasi praemorsum, corrosumque visitur, sed non omnibus, nisi vetustioribus aliquando; quod cùm in alijs plantis euenire animaduertisset Pena, mauult, &rectè, ita dici ab vrente vi, qua bubones, &pestilentes carbunculos mordicat, quibus magno leuamento admouentur folia, atque in hoc acriorem esse Erucae folijs, cognoscitur expressè. Fuchsius calidam, &siccam admodum esse testatur, cum supra modum amara sit, atque acris. quare ait, Praesentaneo remedio ad maturandos, atque adeò sanandos carbunculos adhibetur, si herba viridis trita imponatur, aut vinum, in quo decocta fuerit, bibatur. Radix per se estur, aut vinum eius decocti in vuluae doloribus bibitur. Haec manuscriptum herbarium habere testatur. Atque hodie, inquit, cùm habeat discutiendi facultatem, &incidendi, vtuntur ad dissoluendos sanguinis grumos. Galenus ait, Pycnocomi radix, fructus, folia, omnia digerendi, attrahendique habent facultatem, vtpote quae &gustu sunt acria: folia itaque tumores, &furunculos discutiunt: fructus valentior est: &haec quidem eficere potest mixtus alicui digerentium cataplasmatum, cuiusmodi est: quod ex farina hordeacea conficitur: palos, &alia id genus infixa ad extimam cutem elicit. Porrò radix ad supradicta quidem deterior est, &infirmior, caeterùm bilem stauam expurgat. Quibus se subsciabit Aegineta. Dioscorides verò addit aliqua, &ait, Semen grauia somnia &tumultuosa facit, drachmae pondere potum: tumores discutit illitum cum polenta: Spicula adactesque corpori aculenos, extrahit. Folia illitu tubercula &furunculos discutiunt. Radix eius in aqua mulsa duûm drachmarum pondere aluum soluit, &bilem extrahit.