Latin
40
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 40
Unproofread scanNot analysed yet
TSI semper non viuat planta haec, cùm tamen ἀειζωοειδης sit caule, folijs, floribus, atque viribus, Semperuiui nomen adepta est. Iisdem locis quibus congeneres aliae plantę, gaudet: petris scilicet humentibus; sata verò vbique prouenit. Huius radix parua admodum, fibrosa, atque multis capillamentis tenuibus est praedita: folia Portulaca sunt latiora, maioris Semperuiui aemula, minora tamen, carnosiora, &rotundiora, praesertim antequam caulem edat, quibus folia Aristolochiae Clematitidis Dioscorides comparat his verbis, φύλλοις ὑποστρογγύλοις ἀειζώου μικροῦ ἐοικόσι. :folijs subrotundis paruo semperuiuo similibus: succo magis referta, hirsuta, sinus quatuor in latiorem partem habentia: caulem crassum, rubentem Tithymali Characiae modo, atque succosum cingunt alternatim: aliquando multas radice tenus alas habentem supinas: quandoque unicum caulem rectum, in summo duabus, tribusue alis diuisum, vbi folia paucioribus, binis tantùm sinibus erosa conspiciuntur: in alarum cauo interceptus primus flos exit, posteaque per alas dispositi ab imo incipientes alij prodeunt paulatim albo colore, lacteoue, stellam referentes quinque radijs constructam, in medio quorum totidem siliquae stellatae, eiusdem formę, &magnitudinis suboriuntur: exiguis multisque seminibus nigricantibus turgidae, non secus ac secundum Sedum. Tota planta longi tudine, altitudineue dodrantem ad summum aequat cultu: humilior est huius coma secundo Semperuiuo vermiculatis folijs. Maio mense floret, Iulio, &Augusto finitur Sapore primùm aquoso in fine adstringente sine aliqua mordacitate. Huic similem depictam edidi, sed minorem; quam spontè ortam vidi in pariete vetere aedis D. Antonij extra vrbem, postea multis locis humentibus. toto habitu superiori est similis folijs, variat non sinuatis, magis ad Portulacae folia accedentia, sed minora, flores non albos, sed luteos promit, eodémque tempore per ficitur: gustu etiam simili. nec dubium est quin sit eadem specie &viribus; quibus ambae easdem, quas reliqua duo genera Semperuiui habent uires, Dioscoridis sententia, referunt. atque tertij ab eodem descripti notas adimplere videntur: ait enim. Δοκεῖ δὲ εἶναι καὶ τρίτον εἶδος ἀειζώου, ὃ ἔνιοι ἀνδράχνην ἀγρίαν ἢ τηλέφιον ἑκάλεσαν, ῥομαῖσι δὲ ἰλλέκεβραν. ἔχει δὲ ἀυτὴ παχύτερὰ τα φυλλάρια πρὸς τὰ τῆς ἀνδράχνης, καὶ δασέα. φύεται ἐν πέτραις. Videtur autem d tertium genus Semperuiui esse, quod aliqui Andrachnen agriam, aut Telephion vocant: Romani autem Illecebram.