Latin
41
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 41
Unproofread scanNot analysed yet
Habet foliola crassiora, aliqui pro παχύτερα, πλατύτερα legunt &melius, vt etiam Pliuius, nam comparatiuum πλατύτερα, latiora scilicet, refertur ad folia secundi Sedi, cuius folia crassa sunt, &rotunda, vermiculi modo, quibus crassiora non possunt esse; sed latiora certè, atque ideo similia sunt Portulacae folijs, quare ita legendum est. Habet foliola latiora, Portulacae proxima, &hirsuta. Nascitur in petris. Ex quo textu Plinius ita transcripsit. Huic s supra alijs ante duobus descriptis, similis est, quam Graeci Andrachnen agriam vocant, Itali Illecebram, pusillis latioribus folijs, breuiori cacumine: nascitur in petris, &colligitur cibi causa. Omnium harum vis eadem, perfrigerare, &adstringere, &c. Ex quibus colligitur eandem plantam esse, quae supra à Dioscoride est descripta: viribus tantùm contrarijs differre videtur. Quare videndum est cui textui sit credendum, &quae nam vires propriae sint huius plantae. Et certè non solùm ex sapore plantae huius, quae integras notas Dioscoridis, &Plinij in se continet, sed ex aliorum coniecturis, vires has, Δμαμιν δὲ ἔχει, &c. Dioscoridis textui insertas, supposititias esse, est credendum. Plinium omnium primum Dioscoridis textum in suos libros transcripsisse nemo dubitat, etsi ab ipso nunquam memoretur; eoque tempore incorruptum habuisse existimandum est. Quanobrem si duorum fideliter historias transcripsit, &tertij quoque Semperuiui historiam, notas uirésque simul incorruptè exarasse est credendum: nec ipse suo marte illas vires descripsit, sed ab Auctoribus fide dignioribus transcripsisse, non tantùm has, sed omnem historiam fatetur. Quod clarè patet, nam Plinius describit primum, secundum, &denique tertium Sedum, nec singulis, nec primo tantùm adscripsit vires, ut in Dioscoride, sed in fine descriptionis omnium trium concludit dicens, Omnium harum vis eadem, perfrigerare, &adstringere; atque vires pri uatim sequenter describit. Facilius igitur, veriusque censendum est, eundem qui diuersas illas plantarum nomenclaturas DioscoDioscoridi adscripsit, &has apposuisse vires Galeni commentario deceptum, &nominis varietate, atque similitudine. In Glossis enim Hippocratis Galenus tradit, Telephium specien esse herbae, quae, &Semperuiuum syluestre, &Portulaca syluestris appellatur, à Romanis autem Illecebra.