Latin
43
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Auctor qui Emblemata in Dioscoridem edidit Basileae impressa animaduertit, atque alij etiam Commentatores confirmant, sed de varijs nomenclaturis loquuntur, non de viribus falsò appositis, quod verius est: varia quidem illa nomina apud Plinium sunt; vires verò minimè. Verius igitur deceptus est ab historia Por tulacae syluestris putans easdem vires habere Semperuiuum tertium, quia etiam Portulaca syluestris appellaretur: in quam decipulam incidit Marcellus Virgilius etiam, qui ea quae de Portulaca syluestri erant, tertio Semperuiuo adscripsit: ita rectè factum existimans: non enim animaduertit contrariam historiam à Plinio descriptam, magis Sedo tertio congruere, verioremque esse. Aliam igitur in medium afferam textuum conciliationem, &primò, ut ueritas agnoscatur, demonstrandum est, syluestris Portulacae historiam supposititiam esse: &adducor, quia nec in Plinio de hac syluestri Portulaca, neque in Galeno, qui etiam in multis Dioscoridem est sequutus, nec in Pau lo aliquid memoriae inuenitur: atque rationi consentaneum est, nullam esse inter satiuam &syluestrem, spontaneam scilicet Portulacam, differentiam: nisi magnitudine à cultu proueniente, nihilque sapore &viribus differre, ut iam omnes alij do ctiores animaduertêre, qui ab ipsorum commentarijs penitus caput illud abstulerunt. Syluestrem Portulacam esse censeo, quae Peplis, &Peplion dicitur: nam haec uerba Plinij mihi indicio fuerunt, de satiua Portulaca loquentis. Est &Portulaca, quam Lib. 20. Peplion vocant, non multum satiua efficacior; cuius memorabiles vsus c. 20. traduntur, &c. Portulacę scilicet satiuae, cuius vires multas describit: syluestris verò Peplij scilicet, nulla alia est in illo men tio. Et apud Galenum, Peplion frutex succum habet velut TithymaLib. 8. de li, &nascitur plerunque circa mare; radicem babens inutilem, quemad simpl. modum &Peplos, &c. Apud Dioscoridem. Peplis, quam aliqui sylmed. fac. uestrem Portulacam vocant, Hippocrates Peplion, in maritimis maximè Lib. 4. nascitur, latè opaco frutice candidi succi pleno, folijs satiuae Portulacae, ro tundis; infernè rubentibus: semine sub folijs rotundo, vt in Peplo: igneo gustu: radix tenuis, &c. Ex quibus facilè credendum est suppositorem illum Peplidis descriptionem, Portulacae syluestris nomine insignitam, ab alio aliquo Auctore descriptam, putantem à Peplide differre, cùm ignoraret easdem esse plantas, Dioscoridi ad scripsisse, cùm deesset ibi syluestris Portulacae differentia.