Latin
PLANT. ALIQVOT HIST
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 5
Unproofread scanNot analysed yet
Locis autem arenosis, haud procul à fluuio, nascitur in terra, quod Malinathalle appellatur, figura rotundum, magnitudine Mespili, sine nucleo, sine cortice; folia vt Cypêrus mittit. Ex quo textu Plinius mutuatus, pro, Μαλιναθάλλη, Anthalium transcripsit: quod Graecè ἀνθάλιον scriberetur, ex ἀνα, &θαλέω, vel θάλλω, compositum, quod est regermino, parum distans à verbo μαλιναθάλλη, quod, ex μάλα aduerbium, &ἀναθάλλω conflatum est, significatque valde reger mino, quod etymon proprium est huius plantae, quae, radice vnica sata, vt altera Diosc. Chondrilla se propagat, innumerasque producit. Verba eius sunt haec. Anthalium longiùs à flumine nascitur Mespili magnitudine, &rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio Cyperi. Cui planta, Trasi, appellata, siue dulces &esculenti Cyperi, similis admodum, eadémque esse videtur. Habet enim ex tenuibus fibris dependentes globulos, laeues, rotundos, oblongos, ex aliqua parte magis extuberantes, extremum diuisum habentes vti Mali Punici fructus, Mespili coronam aemulantes: vt in pictura visitur, paucis lineis per obliquum circumductis, ac si pluribus partibus simul coniunctis constarent, signatos: magnitudine, &forma ad fructum minoris Mespili ex genere Setaneę, accedentes: quem nos hîc, quia molles, &esui aptos habet nucleos, Mespilum exossem appellamus: cuius &colorem etiam exterior pars refert: quae excoriari nequit, ideo sine cortice dici possunt: cùm propriè cortex sit, quae exui potest, inutilis, nihilque interiori parti, vel fructui obest: carnem intus continent solidam, albam, sine nucleo aliquo: sapore dulci ferè Castaneae: folia emittit Cyperi nostratis vulgaris, at oblongiora; caulem, &flores aestate eidem Tempus.