Latin
PLANT. ALIQVOT HIST
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 6
Unproofread scanNot analysed yet
similes. Rara hîc planta, neque alibi, nisi in studiosorum pensilibus hortis culta visitur, è Siciliae extremis, arenosisque oLocus. ris Austro expositis, vbi spontè oritur, aduecta. Cuius natales plantam confirmare videntur, cùm à Theophrasto dicatur, Locis autem arenosis &c. ad differentiam plantarum in limosis, &palustribus locis nascentium, de quibus antea dixerat, ideóque subiunxit: haud procul à fluuio nascitur in terra, &c. Plinius verò ad differentiam Colocasiae, &Personatae, quas Nili sui dotibus gaudere, ait: Longius à flumine, oriri tradidit. Ex quibus, &superioribus colligitur, arenosa, Austrináque non sicca nimis loca Malinathallen adamare. Haec incolae, sequitur Theophrastus, legentes, in bryto hordeaceo decoquunt, dulcia admodum efficiuntur, hisque pro bellarijs ptuntur. Plinius, mandunt igni paratum. &alibi, Anthalij, quod Aegyptij edunt, nullum alium reperi vsum. Mat thiolus verò in Veronensium agro oriri asserit: atque ibi pue ri plenos quasillos vaenum circumferunt, vocantque Dolce Trasi: crudas, coctasque esitant in bellarijs. Harum cremor vt traVires. dit Matthiolus pectoris, &laterum vitia expurgat, quo fit vt tussientibus perutiles sint. Tunduntur enim maceranturque carnium iure, &inde per linteolum exprimitur cremor, quem etiam venereis potionibus miscent recentiorum nonnulli. Idem cremor potus ad vrinae ardores valet, &ad dysenteriam, nam humorum acrimoniam retundit, praesertim ex aqua potus, in qua candens ferrum extinctum fuerit. Sunt hae radices vt experientia, &dulcedine conijci potest, in moderatè calfacientium &humectantium genere. Sed flatus quodammodo gignunt. Sunt qui Theophrasti esculentos Cyperos esse iudicent, quam- Lib. 6. de obrem illius textum adducunt, in quo saporis, odorisque gra- causisplan tia si in radicibus insit plantarum, cur reliqua eorum minimè ta. c. 16. respondeant, rationem reddit: &exempli gratia adducit, Graminis, Cyperi, Betae, Apij, Equapij, atque eorum quae in paludibus, atque fluuijs idonea cibo proueniunt. Quo loco respondetur, Theo-Li. I. c. 16 phrastum, nusquam Cyperos differre radicibus, &sapore tra-Li. 4. c. 9. didisse. Sed semper inter palustres, atque in aquis degentes &c. II. de plantas illos connumerat, atque odoratas radices habere ait: plan. li. 6. nec in sequenti capite Cyperum inter odoratas recensuisset, decanpl. tam c. 17.