Latin
PLANTARVMQVE NOVARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
&,Neque si diuersae animantium formae, non tamen vsqueadeo dissimiles coeant, id animal gignunt, quod vna parte huic, altera illi simile sit, sed quod vni tantùm procreantium simile sit, vel tertium quoddam: vt cùm Asinus Equam inijt, Mulus aut Mula neutri per omnia simile animal gignitur. Si Lupus cum Cane, vel Vulpe congrediatur, Canis, vel Vulpes alteri tantùm similis. Ad quae respondeo, Aristotelem, non vt ipse, tam dissidentia corpora, &commentitia coniungi posse, dixisse, Centaurum scilicet cum Equa, sed Raiam cum Squatina, quae inter se aliquam συμπάθειαν, similitudinemque habere videntur, cùm sint ex eodem genere Cartilagineorum, atque praeter os, &angustiorem corporis habitum, quibus à Raia distat Squatina, alis, &post illas appendicibus duabus, &pinnulis duabus in cauda, vtraque sit donata: nec longitudine ita differunt inter se, quò minus Raia cum Squatina foemina possit coniungi, supinarum partium attritu, cùm vtraque, ac reliquum genus CarLib. 5. tilagineum ouiparum, ita coëant, vt idem Aristoteles ait, nacap. 5 de tant enim eodem modo, vt idem tradit. οἱ δὲ Βάτοι, καὶ τα τοιαῦται hist. ani. ἀντὶ πτερυγίων τῷ ἐχάτῳ πλάτει νέουσι. Rαία &similes pro pinnis extre Lib. 4. de ma sui corporis latitudine natant. Accedant quae de Galeno citat part. ani. scilicet Mulus, aut Mula neutri genitori per omnia simile animal gignitur Non igitur excludit, vt in aliqua parte corporis, morum &naturae, possit esse vtrique simile, vt de Mulo aliisque animalibus ex differentibus specie natis dici potest, quod cuilibet in perquirendis contemplandisque rebus naturalibus exercitato per spicuum est: immo addo id, quod mirum, quodque incredibile putarem si ab alijs audissem, sed quia, tantae auctoritatis, fidei, &doctrinae Caterina Pellegrina auia mihique carissima narra uit, certum esse mihi persuadeo: ait enim suo uiuente patre Hieronymo Abellarum, aliorumque oppidorum, ciuitatumque Regulo, eo in oppido anno salutis CIƆ, 19. XXVIII. repertum esse, eique allatum monstrosum animal ex Scrofa natum, cuius caput per omnia humano capiti erat simile, reliquum verò corpus genitrici: cúmque an subulcus cum illa commixtus esset, in dubium verteretur, eum iussisse notionem ea de re apud iudicem haberi. Itaque ad iudicem delatus subulcus, remque cum illa θηριωδῶς habuisse confessus est, delictique reus est factus. Quod diuino iudicio factum puto, ne, qui tantum, execrabiléque facinus patrauit, impunè abiret: testes ibi etiamnum superstites sunt.