Latin
PLANTARVMQVE NOVARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Accedat denique locus Plinij ante citatus, in quo nec verbum quidem vllum est dubium, quod extorqueri possit, &in ambiguum reduci, ait enim Piscium diuersa genera non coeunt praeter Squatinam &Raiam, &quae sequuntur. Qui uidetur, aut verba Aristotelis secundum illius mentem interpretatus, vel coniunctionem piscium conspexisse, &pro certa tradidisse. Vtcunque igitur res se habeat, iam satis perspicuum est, Aristotelem, Pliniumque Rhinobatum piscem his notis delineasse, caput scilicet habentem, &anteriora Raię, posteriora verò Squatinae: quae omnia pisci à me proposito inesse videntur, vt ex sequenti descriptione patebit, &ut ordine prosequar, ab illius nomine incipiam. Piscis hic, quem Rhinobatum antiquorum esse duco, à nostris piscatoribus vulgò dicitur Cetola, quod Citharam significat, est enim instrumentum hoc musicum aereis fidibus tensum, quod pennae frusto pulsatur, ipsis, &plebis faeci notum, &vsitatum, quare facilè illis fuit, ob illius similitudinem, nomen huic pisci imponere: ijdemque promanubrio, caudam fingunt, pro testudine, reliquum corpus, &pro regula in pontis modum constructa, qua chordae ab instrumento eleuantur, rimam oris: haec descripsi ne ij, quibus instrumentum hoc est incognitum, fraudari viderentur. Est igitur cartilagineus, nostro mari frequens, magnitudine, vt à piscatoribus accepi, quatuor pedes non superans, pondere verò duodecim libras ad summum aequans, colore subflauo, in supina parte albo, cute est aspera velut arenulis minutis conspersa Squatinae cuti simili, quam, si manum deorsum duces, laeuem iudicabis, sed si à cauda ad caput, asperitatem senties; figura, primo intuitu Raiam refert, multum ὀξυρύγχῳ βάτῳ simili, sed angustiore, nam rostrum in longum protenditur, &alas habet angustiores caeteris Raijs: corpus cordis figuram ferè simulat, estque tertia pars totius longitudinis: caret illis duabus appendicibus carnosis, inter alas, &appendices cartilagineas, sitis, quibus Raiae sunt praeditae, genitalia verò habet mas inter caudam &appendices cartilagineas, vt etiam Raiae, foemina quidem caret illis, sed tantùm habet duas cartilagineas appendices in modum pinnarum, vt Squatina, quae ab osseo neruo supra anum posito originem ducunt, &inde cauda procedit longa duabus reliquis partibus, lata, &carnosa, caudam repraesentans Squatinae, inferiore parte plana, cuius latera tenui limbo cartilagineo definiuntur, in qua sunt duae pinnae caudam in tres partes, ut in Squatina diuidentes, quae in unicam pinnam desinit: oculos habet membranula illa pupillam operiente vt in Raijs, sed vt Squatinis, &post illos foramina duo, post quae procedit dorsum asperius usque ad caudae extremitatem tendens, in quo similiter sunt aculei simplici ordine digesti, ut in cauda Squatinae, ac etiam alij sunt in osseo diaphragmate post branchias, caput à uentre separante; iuxta quod binae lineae utrinque ad latera dorsi positae oriuntur, quarum duę lateribus caudae propinquiores in ipsarum ortu sunt curuae caudam à reliquo corpore secernentes, omnes verò cum cauda terminantur.