Latin
61
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 61
Unproofread scanNot analysed yet
Radix dura est, difficiléque tundi uel rumpi potest etiam siccata: sapore adstringente, gustu verò fatuo, odore terreo veluti fungi. Haec planta prae caeteris Dioscoridis delineationi respondere videtur, qui ait. Ἀστράγαλος θαμνίσκος ἐστὶ μικρος ἐπὶ γῆς, φύλλοις καὶ κλωνίοις ὅμοιος ἐρεβίνθῳ. ἄνθη πορφυρα, μικρά. ῥίζα δὲ ὕπεστι στ ρογγύλν ὥσπερ βἄλανος εὐμεγέθης, παραφυάδας ἔχουσα στερεας, μελαίνας, σκληροτέρὰς ὡς κέρατα ἀντιπεπλεγμένας ἀλλήλαις, γευσαμένῳ στυπτικάς. φύεται ἐν ἐνανέμοις καὶ συσκίοις καὶ χιονιζομένοις τόποις. Astragalus paruus frutex est à terra, folijs, &ramis Ciceri similis: flores purpurei sunt parui. Radix autem subest rotunda, vt balanus praegrandis, adnata habens solida, nigra, dura, veluti cornua inter se implicata, gustu adstringentia. Nascitur in locis vento expositis, vmbrosis, &niuosis. Plinius verò aliter habet. Astragalus folia habet longa, incisuris multis, obliqua circa radices; caules tres aut quatuor foliorum plenos, florem Hyacinthi: radices pillosas implicatas, rubras, praeduras. Eandem plantam videtur descripsisse; differentia est, quia folia habere dicit incisuris multis, quod Dioscorides non tacuisset, &sicut dixit, Ἀσραγαλος ὅμοιος ἐρεβίνθῳ φύλλοις, καὶ κλωνίοις, dixisset, vt in alijs solet, cùm foliorum formam &similitudinem delineare vult, hoc modo: Ἀστράγαλος ρύλλα ἔχει ὅμοια, καὶ κλωνία ἐρεβίνθῳ: sed quia plantae habitum similem Ciceri fecit, non folia Ciceri similia, iccirco ita descripsit: nam foliorum positum, non formam imitari debet. Quare censeo vel Plinium ipsum, vel à quo transcripsit, uel aliquem, qui Plinij textum recognouit, Dioscoridis textui similem reddere volentem, verba illa, incisuris multis, addidisse, putantem similitudinem esse in incisuris foliorum Ciceris. Quae verba abundare puto, &Historiam Astragali in Plinio ita legi debere: Astragalus folia habet longa, obliqua circa radices; caules tres, aut quatuor foliorum plenos, florem Hyacinthi, colore intellige, sicuti idem de Eryngij flore, &Dioscorides, in capite de Antirrhino, Aristolochia, Cnico &similibus: radices villosas, implicatas, rubras, praeduras. Et sic planta à me proposita vtrique delineationi respon dere videtur non solùm forma, sed etiam viribus: radices quidem habet stipticas, vt etiam Galenus vult, qui ait. Astragalus frutex est paruus radices habens adstrictorias: quamobrem etiam ex numero est non instrenuè exiccantium. Nam vlcera vetera glutinat, &aluum fluxu tentatam sistit, si quis in vino decoctam radicem bibat. Plurimus huius fruticis prouentus est in Pheneo Arcadiae. Dioscorides verò inquit, Sistit radix in nino pota fluentem aluum. Vrinas eadem pellit. Facit ad vetusta vlcera sicca inspersa: &sanguinem sistit.