Latin
62
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 62
Unproofread scanNot analysed yet
Tunditur autem difficilè propter ipsius duritiem. Plinius verò. Vis ei ad spissanda corpora. Aluum sistit radix in vino pota, quo fit vt moueat vrinam repercusso liquore, sicut pleraque quae aluum sistunt. Sanat &dysentericos in vino rubro tusa. Difficilè autem tunditur. Eadem gingiuarum suppurationi vtilissima est fotu. Colligitur exitu Autumni, cùm folia amiserit. Siccatur in vmbra. Non sunt igitur Astragalus quae ab alijs depinguntur, cùm uel forma radicum, foliorumue positu ab historia absint. Quae enim radice Rhaphano similes depinguntur, etsi in alijs responderent, adhuc radice, principali nota differunt. Quae uerò postremò radice balanos imitante describitur, foliorum positu à Cicere longè distat, bina enim tantùm habet, atque capreolos singulis petiolis, atque radices non sunt villosae, sed tantùm Cyperi modo inter se cohaerent, de uiribus non loquor. Quare si quae alia, à me proposita respondere videtur in omnibus; etsi etiam aliqui dicant, non habere radicem Rhaphani, quibus respondeo, ῥίζαν ῥαφάνου, non στρογγύλην, sed μακραν esse, etsi nobis nota sit species Rhaphani orbiculati, cuius semina à Ferdinando Imperato habuimus: quod si etiam ita uelint, nihil remanebit contrarium Sed certè potius legendum censeo, ut Pena &Lobellius animaduerterunt, βάλανος, quàm ῥάρανος, nam in alijs nomenclaturis Ficus terrae, &Glandula inter alias denominatur. Hanc montanam Galegam appellare videtur Plantarum Auctor, sed minus rectè est depicta. S. GCS ρασα Radix Idaa Dioscoridis. Eadem quae Hypoglosson, Laurus Alexandrina, Laurotaxa, &ChamaedaphneADIX Idaea, quia plurima in Ida monte na- Nomen, sceretur, uel quia ibi efficacior, primúmue &Etycognita, ita à loco denominata est. Plinius mon. eandem, Idaeam herbam, appellauit: alter à to- Lib. 27. ta substantia plantae, primus verò à partis in c. 2. re medicavsu. Yδαια ῥίζα, ὀξυμυρσίνῃ τὰ φύλλα Descripἔοικε, παῤ ἀυτα δὲ ὡς ἔλικες μικραι περύκασιν, ἐξ ὧν tio. καῖ τὸ ἄνθος. Idaea radix, Rusco similis est folijs, in ipsis veluti capreoli Lib. 4.