Latin
65
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 65
Unproofread scanNot analysed yet
)enascuntur tenues, breues, sed Rusco longiores, in quorum extremo Vere flos exit herbaceus, stellatus, sex foliolis constructus, medium habens purpureum, non dissimile Rusci flori: fructum edere minimè vidi, sicuti &amici multi, qui plantam viginti an nis coluêre, nec unquam nisi florem edere animaduerterunt. Quod solo, &coelo imputandum est, alibi enim fructus perficere rubros Ciceris magnitudine, vt Ruscus asseritur. Quare non mirum si florem tantùm huius descriptionis Auctor edere tradidit, nam &forsan nec idem vidit, nec descripsit, vt in Dictanno &Nardo montano, &similibus quotannis fructus cum flore edentibus, obseruatur. Idem dicendum de ligula è folio exeunte, quam etiam alios non obseruasse demonstrabo: quilibet enim notam, quam magis illi propriam iudicauit, historiae mandauit. Iccirco euenit, vt planta à diuersis scriptoribus delineata, diuersis notis, nominibus, sicuti &viribus comprehensa conspiciatur, &tamen eadem describi certò constat. Cognita igitur plantae forma, vires sunt denique conferendae: &certè gu stu acerbam esse atque subamaram percipitur, non sine calefaciendi facultate: quibus mixtam qualitatem ac vim habere conspicitur. Recentiorum experimento constat. Vuularum, gut. turis, tonsillarumque tumores, ac earundem vlcerationes, huius plantae gargarizati sanari. Marcellus scribit, in Italia plantam hanc puerorum collo suspendi ad viam reprimendam, quo ad vuam prolapsam contrahendam vsi, Vuulariae nomen vulgò est adepta. Matthiolus, &sequentes scribunt, Puerorum hernias prolapsas contrahi experimento constare, si puluis radicis huius cochlearis mensura cum maioris Symphyti decocto hauriatur, &fascia hernia constringatur primis diebus, ne rursus foras intestina prorumpant. Ex quibus magnam constringendi, atque siccandi habere facultatem, sicuti Dioscorides habere ait, constat. Huius radix vehementer adstringit, conueniens in his quibus adstrictione opus est. Bibitur etiam ad alui fluxiones, &fluxum muliebrem, omnemque sanguinis eruptionem sistit.