Latin
63
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 63
Unproofread scanNot analysed yet
parui enascuntur, ex quibus &flos. ita Dioscorides scripsit. Quae ita Plinius transcripsit. Idaeae herbae folia sunt quae Oxymyrsines: ad- Lib. 27. haerent his veluti pampini in quibus flos. Cuius plantae natales, &c. 11. delineationem cum saepe mente reuoluissem, difficilè contingere posse, ut ante oculos planta Rusco congener, uel similis, mihi sese offerret, opinatus sum: praesertim cùm &tot uiri indefessi innumerabilem ferè plantarum numerum exhibuissent, non solùm nostro coelo orientium, sed &ab extremis orbis oris aduectarum: in quibus nullam reperi, quae Rusco esset affinis, pręter hanc quam depictam exhibeo. Quae cùm natalibus, forma, &uiribus quadrare uideatur, hoc nomine Idaeae radicis insigniri eam debere iudicaui. Radicem quidem habet Rusco siForma. milem, maiorem uerò, à qua plures turiones Asparagi, uel Rusci modo exeunt cibo apti, qui postea in uirgas distenduntur cubitales ferè, uel cultu maiores, laeues, uirides, flexibiles, à medio ad summum usque folia habentes forma acutae Myrto, Rusco scilicet similia, (nulla quidem alia est Myrtus syluestris apud Dioscoridem, atquè Plinium, praeter hanc μυρσίνὴν ἀγρίαν, &ὀξυμυρσίνην, à Romanis eandem Ruscum dictam, ut idem Dioscorides ait; &Plinius etiam testatur à Castore Oxymyrsine c. vlt. Ruscum appellari, inter quas nominis tantùm uarietas est, etsi Plantarum historiae Auctor aliter somniet.) maiora uerò &forma forma parum angustiore, ad nouella Rusci folia accedentia viridiora, &molliora; nec ita pungentia, etsi acuta sint; alternatim virgas circundant, sed quae proximiora sunt terrae, Rubiae modo terna circum virgas haerent. In ipsis folijs viticulae paruae, seu petioli, (quos ἔλικεs appellari aliâs docui, ab Aucte re plantarum perperam γλωττίδες putati, verborum proprieta tem suae opinionis improprietate extorquente, vt planta ab ip so depicta Hypoglosson videri potuisset, vt infra dicam.