Latin
73
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 73
Unproofread scanNot analysed yet
Aprili &Maio mense floret: Iulio perficitur semen asperum, atque hirsutum. Frequens hîc est secus vallium, colliumque uias umbrosas supra tophos muscosos, &parum terrae habentes oriens. Haec satis uidetur mea sententia Dioscoridis delineationi respondere, qui ait. Ἔτι καὶ ἑτέρα εἶναι λέγεται σιδηρῖ τις, ἦν καὶ ἀυτὴν Κρατένας ἡράκλειαν καλεῖ, φυομένην ἐν τοῖχοις, καὶ ἀμπε λῶσιν, ἔχουσα φύλλα πόλλα ἐπο μιῶς ῥίζης, ὅμοια κοριάνῳ περὶ καυλίοις σπιθαμιαίοις, λείοις, τρυφεροῖς, ὑπολεύκοις, ἔνορευθέσιν. ἄνθη δὲ φοινικά, μικρὰ γευομένῳ πικρὰ, γλίχρα. Praeterea aliam Sideritidem esse tradunt, quam Crateuas heracleam vocat, in muris &vinetis nascentem, folijs ab vna radice multis, Coriandro similibus, circa caules pedales, teneros, laeues, subcandidos, atque rubicundos: flore puniceo, paruo: gustanti amaro, &glutinoso. Quae cùm forma, &sapore similis videatur, viribus etiam respondere censeo. Sed certè huius vires non solùm Sideritidi pares, sed etiam maiores esse, illis à Dioscoride eidem tributis, recentiorum experimento constat, unde apud Gallos uulgatum est Adagium de plantae huius uiribus, aiunt enim. Qui Saniculam habent, (sic eandem appellant) Chirurgo non egent.