Latin
74
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 74
Unproofread scanNot analysed yet
Dioscorides has vires Sideritidi tertiae tribuit, Et huius impositae vis est, vt cruenta, &recentia vulnera glutinet. Lobellius uerò, Internis &externis vlceribus, sanguinis eruptionibus, dysenterijs, ruptis, vulsisque auxiliatur decocta, pota, atque imposita. Quare nomen illi antiquius reddendum duxi, cum forma satis, atque uiribus tertiam Dioscoridis Sideritidem prae alijs referat, eadémque iudicanda sit. Non est Sideritis tertia Robertianum Geranium, &si ad uulnera ab eodem sit commendatum, in folijs enim caule, totáque planta hirsutie obducta est semper, contra Dioscoridis sententiam, qui ait, καυλίοις σπιθαμιαίοις, λείοις, τρυφεροῖς, &c. Praeterea nullam Dioscorides plantam Coriandri folijs hirsutam describere uidi, non addita hirsutiei differentia: item Geranij folia multùm sunt incisa, propius Anemonae, quàm Coriandro similia, quamuis Anemone sit Coriandri folijs, sed Dioscorides hoc animaduertit, dicens: ρύλλα δὲ κοριοειδὴ λεπτοχιδέστερα, &c. vt etiam in alijs, atque hîc dixisset, cùm profundis lacinijs sint admodum diuisa, &Geranio bulboso primo Dioscoridis similia: quod Anemones folia habere tradit, non Coriandri: primò quidem Anemones descriptionem tradiderat, folijs multùm incisis, vt supra dixi. Nec etiam flores Geranij sunt amari, nec glutinosi, neque in illis quicquam simile sapore &gustu inesse percipitur, ut multis ostendi. Praeterea rostrum Gruinum habet, quod Dioscorides sicut in secundo Geranio, ita &hîc descripsisset; qua nota faciliùs nobis demonstrasset, cùm illi sit priuata nota, &congeneribus. Non possumus plantam à Matthiolo depictam recipere, cùm adhuc nec aliquis nisi depictam illam uiderit, Ranunculi faciem habentem: omnesque censent, ex plantis commentitijs ad eum missis ab adulatoribus, illusoribusque amicis esse, quas nec ipse fidelis addiscens uidere, atque considerare quaesiuit. Tragium alterum Dioscoridis. HRACII nomen adepta est planta haec, eo Lib.