Latin
75
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 75
Unproofread scanNot analysed yet
4 quòd, ut idem Dioscorides ait, ποοβάλλει κατὰ τὸ φθινόπωρον τα φύλλα τράγου ὀσμην, ὅθεν καὶ ὡνόμας αἱ τράγιον. Emittunt Autumno foliae hirci odorem, vnde &appellatum est Tragium. Differt à primo Tragio, nam illud non hirci uirus olet, sed ita dictum fuit, quia Caprae sagittis confossae, illius pabulo spicula è uulnere excutiunt, notamque priuatam habet, vt lacteum succum gummi non dissimilem habeat, &quòd in Creta tantùm oriatur. Sed Theophrastus de eodem lo Lib. 9. quens, alterum uerò non cognouit, haec ait. Habet verò lacrymam &Ixia, quae in Creta nascitur, &Tragacantha dicta. Haec antea nasci tantùm in Creta putabatur, nunc verò in Achaia etiam, Peloponnesi, aliisque locis, &Asiae circa Mediam comperiri certum est, &Lib. 9. alibi, Tragacantha largè in Arcadia nascitur, nec deterior Cretica existimatur, sed etiam visu pulchrior, &alibi, Ergo quibusdam spontè Lib. 9. succus consistit, spissaturque lacrymae modo, vt in Tragacantha appel lata: hanc enim cedere opus nequaquam est. Ex quibus suspicio est eandem plantam esse Tragium &Tragacantham, quam Gaza, Hircispinam uertit de qua aliâs. Huic uerò Plantae notae sunt Lib. 4. inquit Dioscorides: Τραγιον ἄλλο τὰ μὲν φύλλα ἔχει ὅμοια σκολοπενδρίῳ, Descripρίζαν δὲ λεπτὴν, λευκὴν, παραπλησίαν ῥαφάνῳ ἀγρίᾳ. Tragium alterum fotio. halia habet similia Scolopendrio, radicem tenuem, albam, persimilem I phano syluestri. Cui descriptioni plantam à me propositam re spondere demonstrabo: quae radicem habet Rhaphano sylue Forma. stri similem vel Pastinacae erraticae, pede longam, minimum digitum crassitie ęquantem, albam, raris fibris diuisam: folia emittit petiolis ex aduerso haerentia quaterna, &in extremo unicum, Sideritidis secundae Dioscoridis modo, Pimpinellae vulgò nobis dictae; (ob cuius similitudinem, &hanc Pimpinellam hircinam uocant) rotundiora, atque magis &profundè diuisa: sed si semine seras, primùm bina emittit folia singulis petiolis haerentia, rotunda Coriandrinis similia, deinde bina singulis petiolis, &postremò quaterna sibi ipsis aduersantia, in quorum extremo unicum inest.