Latin
78
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 78
Unproofread scanNot analysed yet
Obstare dicut aliqui quod de Filice foemina Dioscorides scripsit, φύλλα πέριδι ὅμοια, &tamen substantia &foliorum diuisura similis est Filici mari: ad quod respondere pro me Dioscoridem dico, &sic. Filix foemina quamuis mari similis sit substantia &diuisura foliorum: positum tamen foliorum ualde dissimilem habet, nam foemina est ramosa, &non uno petiolo constat, ut Filix mas, sed pluribus alis; ideoque cùm plantae maximè similitudine foliorum &diuisura dignoscantur, maiori nota, qua faciliùs dignosci poterat, descripsit: atque folia similia Filici habere ait, cùm plantae habitu differret: ramorum scilicet multitudine. Praeterea Rhaphano similem radicem, nullam ex Filiceorum genere plantam habere adhuc compertum est, sed obliquam, ut Polypodium; reliquos verò capillares. Nec de floribus est dubitandum, ut aliqui dicunt, qui à Dioscoride tacen tur, nam hoc fuit, quia eo tempore caule &floribus uiduam plantam conspexit, quod multis plantis euenit, quorum flores non descripsit, &tamen illos habere certò scimus: aliquibus pe nitus abstulit; illasque flore carere dixit: atque hîc etiam oportebat ut flores negarentur scribere, &hanc flore carere, si flores non emitteret. At potiùs credendum est plantam hanc notiore nota describere uoluisse, ut faciliùs cognosci posset, à forma &diuisura foliorum, &ab hirci olentia. Quibus sic cognitis, iam uidetur planta a me proposita dubijs soluta Tragij nomen assequi debere: cuius uires Dioscorides ita expressit: Haec radix scilicet, siue cruda, siue cocta edatur, dysentericis opitulatur. Quam uim recentiores, quia ad id non commendatur planta haec, negant habere: tantum agnoscunt, ad calculos frangendos aptam esse, &urinas eliciendas: atque ob id contraria potiùs dysentericis iudicant. Sed si consideretur plantae substantia &qualitas, gustu percipietur acrimoniam quandam habere cum quadam odoris grauitate, &adstrictione non carere: qua dysenteriam prohibere poterit, praesertim si uiscerum imbecillitate proueniat, (multae namque sunt causae) corroborans iecur, &infirmas partes per urinam euacuans, &siccans diuer tensque humorem adstringere fluxionem, vt etiam in Alisinate euenire censeo, quod acrem uim obtinet, atque Dioscorides ad dysenteriam facere Dauci pari parte admixta ait: cuius etiam uis est acris, atque praesertim urinam mouens. Quam facultatem etsi recentiores non sint experti: Galenus non denegat, atque propter adstrictionem quam habere plantam ait, posse dysenteriam &similes fluxiones sistere. ait enim de utroque agens.