Latin
79
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 79
Unproofread scanNot analysed yet
Tragij folia, fructus, lacrymâque trahentis, &digerentis sunt facultatis. Est verò tenuium partium, &facultate in principio tertij ordinis calida. Stipites, &haerentia corporibus extrahit, lapides frangit, menses mouet, drachmae pondere potum. Porro in Creta sola nascitur Tragion lentisco simile. Caeterùm alterum Tragium hoc minus, cuius folia Scolopendrio sunt similia, visitur quidem multis locis: sed non parum habet facultatis adstringentis: vt ad fluxionum affectus conueniat. Et sic vi calidae facultatis poterit incidere, &abstergere, calculos minuere, &vrinasi nouere; siccantis &adstringentis, Dysenteriam &alias fluxiones, à contraria causa effectas emendare. Quorum exempla non pauca apud Dioscoridem &Galenum extant, vt eadem calculos frangant &menses moueant, eadémque Dysenteriam, &Diarrhaeam sistant propter adstringentem facultatem, calidae ui mixtam. Sed haec medicis sunt relinquenda. Est &altera planta Tragium appellanda, quae parum à praedicta facie dissidet, sicuti nec uiribus. Folia quidem prima ab radice superiori similia in singulis petiolis rotunda, laeuia Coriandrinis proxima, deinde laciniosa efficiuntur, atque bina singulis petiolis conspiciuntur, tertiò quaterna, postremò sena, sed in omnibus unicum folium est in extremo rotundius, atque majus, Pimpinel lae dictae modo sed maiora: caulem emittit Foeniculi modo cauum, laeuem, alis diuisum singulis geniculis, crassiorem superiore, vmbellas &semen non dissimile, quae Aestate perficiuntur. Huius semina à Ferdinando Imperato, atque spontè ortam ex insula Capreis aduectam habui. Radicem &semina si gustaueris, acri moniam &odorem hirci, vt superior habere cognosces: folia uerò minimè τραγίζοντα obseruabis, nec aliquo tempore. Non est Tragium alterum Lunaria botrytis dicta, nam non nisi unicum folium habet, si Scolopendrio similis esset, non radicem albam, sed nigram, nec Rhaphani syluestris magnitudinem aequantem, non Nomen, Lib. 7. de hist. plant. Lib. 4. Forma. Lib. 7. cap. 8. de hist. pla.