Latin
83
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 83
Unproofread scanNot analysed yet
Et folia trita quinque drachmarum pondere cum vino pota, pest purgationem dies quinque ne concipiant, seruant. Plinius uero ait. Et huic spissan di, refrigerandique natura, foeminis cauenda. Folia in vino trita virginum mammas cohibent. Galenus uerò, Epimedij vis est mederatè refrigera toria, cum aquea humiditate: quare nullam habet insignem qualitatem Vberibus illitum ea recta seruare potest. Aiunt verò si potu hauriatur. sterilitatem parêre. Quibus non minus facie quàm uiribus respondere planta haec uidetur. Non est Epimedium Hepaticum trifolium appellatum, nam &flores eodem tempore, cum folijs, pulchros, atque conspicuos edit; nec unico cauliculo folia haerent, ut Dioscorides ait, qui scribit, ut caulis habeat folia decem, aut duodencim, καυλος ὀριν &c. ἔχων ρύλλα &c. non ut petioli singuli folia habeant diuersi à caule. Neque planta illa magna AEthiopici Seselis dicti folijs, uel Libanotidis, ut aiunt, nam &magna planta est, eodemque uitio praeditâ, quo superior, nec decem, aut duodecim, unico cauliculo, sed semper nouem habet singulis petiolis; καυλος ἐστιν, inquit Dioscorides, sicuti in capite de Orobanche, &similibus plantis, quae caulem simplicem habent, etsi aliquando confundat scribendi modum. Huic congener uidetur natalibus, magnitudine, natura, uiribusque planta illa Ophioglosson appellata, folio oblongo hederaceo, ligula oblonga, ueluti connexis binis exordine botrybus composita, quae nec florere conspicitur, nec semen habe re, sed puluerem luteum, ut in supradicta, inutilem: uiribus etiam recentiorum experimento similibus. σ 8, Q ἐισ. W ξερεραἐεε Dλccus. Siser ταε ί τʼ ἐλελ τις ι ρείνεττ Siser Dioscoridis. ISER, à Graecis Σίσαρον, dicitur. Huius no Nomen. tas, quia uulgare, atque notum erat Dioscorides tacuit: haec de ipso scripta reliquit.