Latin
82
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 82
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem plantae fru ctu, uel semine, &flore careant, intelligendum est, nobis non con tingere forsan illos uidere, uel quia insensibiles ferè uideantur, à nobis perspicuè non conspici, ut in plantis capillaribus, &Filiceorum genere, atque etiam plantis alijs, quorum semina ueluti atomi impalpabilia uideantus quorumque flores non conspiciuntur. In aliquibus uerò hidibus, Pirola, &similibus flores conspiciuntur: semen uero, ueluti puluis est, quo carere aliquis dicere posset, nam ex illon ita tenuissimo semine, minimè constat plantam oririposse, experimento facto, plantae quidem quae radice se propagant; uel nunquam, aut rarò semen perficiunt, quo nec excunt, praesertim ex supradictis; aliquae ue rò contrà. His cognitis plantam describam, quae frequens est in Monte D. M. Virginis; uulgò Monte Vergine appellato, frigido &excelso, locis humidis aquosis, pratensibus: Vere exit, Martio scilicet mense inuenitur ab radice tenui, subnigra, intus sla uescente, repente atque fibris diuisa, folia edens rotunda Hede rae forma, laeuia Soldanellae marinae similia, minora uerò, tertij Sedi à me descripti primis folijs ferè aequalia, quae etiam Hede rae similia sunt, sed non ita crassa, atque molliora, singulari cauliculo ex opposito alternatim haerentia, dena, aut duodena, uel aliquando etiam minus, magisve; secundum loci annique temperiem: è medio uerò caulis parum sub primis folijs producitur petiolus tenuis in summo plures rancemos utrinque petio lo haerentes, foliorum etiam numerum aequantes, acinos haben tes congestos, paucos, uirides, qui nec florem unquam edunt, nec semen intus habere conspicitur, sed pro eo, pallido colore puluis tenuissimus, atque impalpabilis inuenitur, qui an satus, ex eo planta exeat, incertum est, saepe quidem cum expertus sim, nunquam exire aliquid cognoui. Maio &Iunio cum botrybus racemosa inuenitur. Tota planta dodrantalis ad summum est. Radix grauem odorem terreum, putidumque remittit, gustu insipido aqueo. Recentiorum experimento constat frigidam, &siccam esse temperamento: quare ad uulnera ferruminanda, ulcera cicatrice adducenda efficax est; luxataque coniungenda. Item ad album mulierum profluuium. Lobellius, ad enterocelas, &hernias magnae commendationis, &utilitatis potam, &impositam esse ait: eximiè quidem ferruminandi uim habere asserit. Dioscorides verò: Huius folia concisa cum oleo trita cataplas ma mammis exhibent, vt ne augescant. Et radix conceptionem i pedit.