Latin
PLANT. ALIQVOT HIST
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cùm ibi de Cypero Theophrastus loqui videatur, non dubium est amplius, Trasi Plantam non esse Theophrasti Cyperum, quae Malinathallen eiusdem plenè refert, forma, sapore, natalibus, atque vsu, in bellarijs scilicet vt Pena &omnes aiunt, etiamnum vbique expetitam. Quidam obijciunt huic plantae, magnitudinem non esse Mespilo aequalem, atque de maiore intelligunt, quibus respondeo satis esse ad quamlibet Mespilorum speciem accedere, nam ex trium generum Mespilorum Theophrasti ad minorem Setaneae speciem, quam nos vt dixi, Mespilum exossem appellamus, accedit, &forsan tertio generi nobis incognito parem, aut maiorem, quod minus est: atque dici potest vt est in Aegypto maiores fieri radices propter loci opportunitatem, quare de hoc amplius non est disserendum. Quidam nescientes etymon Anthalij, &Malinathalles, Malum Anthalium scribunt, putantque ita appellari, atque alij plantam quandam exoticam pro Malinathalle demonstrant, fructu iuglandi nuci pari, quae sit ne recipienda ignari sciunt. Chrondilla prima Dioscoridis. HONDRILLA dicta fuit, ἐπτὸ τοῦ χόνδρος, quod Nomen, est grumus, &ἵλλειν, quod continere signifi- &Etycat, quasi continens grumos, quos Masti-mon. chae similes esse ait Dioscorides his verbis: Lib. 2. περὶ δὲτοῖς κλωναρίοις αὐτοῖς ἀρίσκετε κόμμι ὅμοιον μασίχη. Plinius verò, habet proximam terrae Masti-Lib. 22. mee chen tuberculo fabae &c. Planta haec in aridis c. 22. Forma aggeribus viarum aestate visitur hîc humi habens folia strata, quae vere erumpunt, primùm Cichorio similia, postea ve locus.