Latin
vi
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) vi
Unproofread scanNot analysed yet
Ea praesertim libuit ijs maximè incumbenti, qua potui diligentia, atque studio inuestigare, atque exponere. Atque antequam ad difficiliorum interpretationem, atque cognitionem peruenire potuissem, minima quaeque primum, vel ipsa vulgaria scire me oportebat, non sine aliquo labore: quantumque in his adipiscendis insudauerim, qui studijs hisce defeßi sunt, facilè intelligere poterunt. Ab initio profectò Plantas, Animalia, caeteraque metallica, quae in manus peruenerunt, perquirere, atque inuestigare, suisque historijs respondentia reponere, nemine quidem demonstrante, vel docente, (familiares id non latet) studio, lectione, iudicioque, summa ingenij mei industria, visque fuit. Postquam autem aliquem horum numerum, &magnam ferè partem, eorumque rei inspectione, atque cum historijs collatione scientiam, adeptum me esse cognoui; an &alij eiusdem rei professores eo etiam modo, quo ipse, ea cognoscerent, denominarentque eadem ratione, ipsorum collocutione certior fieri volui; atque ita me non inanem impendisse operam perspexi. Sed hoc haud satis mihi esse visum est: quamobrem maiora exquirere statui, vt maiore hactenus diligentia me his studijs incubuisse ostenderem, atque si potuissem aliquid communi studiosorum saltem vtilitati excepisse viderer. Quod vt assequi possem, Dioscoridis loquendi modum, verborum proprietatem, &quomodo ijs vsus sit, considerare coepi, atque vt facilius possem, verborum singulorum, similitudinum descriptionum, atque in illis verborum magis proprietatem signantium, item plantarum similitudinum radice, fronde, caule, flore, semine, vel toto habitu, ac denique caeterarum rerum, indicem ferè confeci. Ac eo ve luti regula quadam in plantarum inuestigatione vsus sum, non sine aliqua commoditate.