Latin
vii
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) vii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non pauca in eo consideranda sunt, quae difficultatem afferre possent; verba nempe θάμνος, θαμνίον, &θαμνίσκιον, quibus herbas denominat, nullam cum fruticibus affinitatem, nec similitudinem habentes: non enim lignosae, aut surculosae sunt, nec fiunt senectute, sed succosae, tenerae, &ab radice foliosae, quae notae sunt herbarum non fruticum, etsi eaedem alarum multitudine diuidantur, quod forsan poterit cum fruticibus commune dici. Saepè καρπὸν &σπέρμα confundit. Floris etiam similitudinem, nunc in forma, nunc in colore, nulla addita differentia describit. Foliorum etiam similitudinem nunc in parte, nunc in toto, atque tam lobos, siue lacinias, quàm folia φύλλα appellat, totum cum parte confundens. Plantas denique flore, atque fructu carere, quae vel serò, vel confestim eos edunt, asserit, atque etiam illas, in quibus propter tenuitatem difficilè cognoscantur. In his autem animaduertendum est quod idem Dioscorides in proëmio testatur, non omnes plantas se conspexisse, nec erat quidem facilè, sed ex aliorum historia excepisse, atque ab incolarum locorum in quibus plantae orirentur narratione plantas multas delineasse: non ideo mirandum si in aliquibus peccarit. Quae vt cognoscerem diu versatus sum in ijs, tum lectionem historiarum, tum inspectionem rerum repetens. Quare multa in singulis plantarum descriptionibus à me obseruata conspiciuntur, quibus plantae delineatio, atque forma dilucidatur: quae etiam per regulae modum describi potuissent; sed hic ea repetere viderer. His sic à me cognitis, faciliore reddita mihi Dioscoridis delineatione, difficiliorum, incognitarumque plantarum nouam sententiam caeteris probabiliorem, ni fallor, afferre minus laboris fuit. Quibus singulis rationem, obseruationemque plantae necessariam addidi, in qua, Dioscoridis lectio quae verior sit, quae plantae neceßariae notae, quomodo respondere debeant, conspicuum erit omnibus.