Latin
viii
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) viii
Unproofread scanNot analysed yet
Plantarum etiam ab alijs descriptarum confutatio agnoscetur, quam in fine cuiuslibet plantae Historiae apposui, vt cognita planta à me proposita, &cum Dioscoridis historia collatione facta, magis respondentem caeteris plantis, atque veriorem facie, viribusque me descripsisse ex illis colligi poßit. Atque veluti auri fabri faciunt, optimi auri signo in coticula prius facto, alterius postea, &diuersi auri probationem, vel improbationem collatione excipiunt: Sic Dioscoridis posita delineatione, quae auro optimo signatam coticulam aemulatur, plantam cum illa contuli, quae si forsan non optima videbitur singulis partibus, haud dubito quin caeteras ab alijs descriptas in fine descriptionis collatas longè superet: id quidem efficere conatus sum. Multis enim plantis ab alijs nomen inditum cognoui, quae, forcipe folijs illarum laciniatis, &serratis, nondum similitudinem assequi videbantur, nam vel magnitudine, vel paruitate etiam differebant, sicuti &substantia, viribusque. Multis etiam contra, quibus ampliora reddi folia oportebat, vt dignae eo nomine censeri possent. Alijs flores, siliquasque concinnare necesse erat, alijs totum plantae habitum diuersum immutare: quamobrem quaslibet pro illis supponere melius erat. Quod non parum animum meum excitauit, vt pro illis magis respondentes, nisi genuinas possem, inquirerem, ac reponerem. Has aemulatione inuidiaque ab imperitis improbatum iri aliqua saltem parte non ignoro. Quibus vt recto animo has improbasse videantur, plantas pro illis veriores, magisque respondentes facie, &viribus afferre studendum est. Atque tunc maiore gaudio afficiar; cùm aliquem mei aemulatione studijs ve hementius incumbentem, communi vtilitati veriora in lucem proferre cognouero. Non equidem vt aliorum refellerem plantas, sed vt veriores ostenderem, haec κατὰ δύναμιν scripsi: nec plantas hasce ita affirmare audeo constanter, quòd quibusdam meliores inueniri posse minimè censeam. Quod vt ipsemet assequar etiam atque etiam perquiro. Non enim pudebit si fortè meliorem de ea re sententiam, verioremque plantam inuenero, errasse me antea, vel hoc non animaduertisse fateri: ἀνθρώπου γάρ ἐστ τὸ ἁμαρτάνειν. Atque mihi summis quidem laudibus dignus videtur esse, qui spreta nonnullorum hominum sese mirè iactantium opinione, δευτέρας φροντίδας, maximè probat.