Latin · ~5 min
Lines 1.97-1.128
Fabricius Montanus, Johannes Fabricius Montanus (1527-1566) 1.97-128
Not analysed yet
impositusque rati, periturus carcere fertur,
perque Lucernatum stagna vehendus erat.
colligitur subito ventis surgentibus imber,
et rapit instabilem per vada caeca ratem.
iamque fatigatis humero sub utroque lacertis
navita, sollicitum deficit inter opus.
praeses in ambiguo quid nam iubeatve petatve,
namque laborantis pars quoque puppis erat.
'si quis adest' clamat 'navis sibi sumat habenas.'
qui tamen id posset Thellius unus erat.
'vincla tibi dementur' ait, 'nos eripe leto,
si modo nobiscum non tibi vile mori.'
redditus ipse sibi clavo subit: altera caelo
exhibita facies coeperat ire die.
est scopulus, premit unda latus: pars plurima summis
extat aquis: illuc Thellius ire parat.
quo simul ac venit saltum dedit: ipsa carina
icta per immensa concita fertur aquas.
nec mora longa fuit, terrae fortissimus heros
sistitur, et quid agat resque locusque docent.
convocat ausuros patriae succurrere, quorum
pectora non dubia noverat ante fide.
qui coeunt, feriuntque datae rata foedera dextrae,
inque vicem sibi dant accipiuntque fidem.
post etiam praeses portuque domoque receptus.
tandem qua meruit morte perire, perit.
sic Deus iniusti vindex, sic arbiter aequi,
Helvetiam merita caede piavit humum,
sic bona pacato rediit concordia vultu,
indigenis sic sunt reddita sceptra viris,
qui nunc unanimes rerum moderantur habenas
et domito passim nomen ab hoste ferunt.