Latin · ~8 min
Lines 1.47-1.96
Fabricius Montanus, Johannes Fabricius Montanus (1527-1566) 1.47-96
Not analysed yet
Thellius 'una Deo debetur gloria' dixit:
'pileus arcendis imbribus aptus erit.'
intumuit praeses, totusque in imagine poenae,
'perfidiae pretium filius' (inquit) 'erit.'
dixerat: expediunt famuli mox iussa tyranni.
proh scelus: insanum non timuere nefas.
ducitur hinc teneris vinctus post terga lacertis
filius, et patrios sistitur ante pedes.
praeses ait: 'toto memorabile nomen in orbe
arte sagittandi nuper adeptus habes,
utque puto gestas ferientes cuncta sagittas,
figis et in iusso qualibet arte loco.
si quid habent igitur vulgi praeconia veri,
et potes: eia age, nunc experiare licet.
natus ab adversi sistetur robore trunci,
(non procul in molli gramine truncus erat)
eius et in capitis ponetur vertice pomum.
quod feries telis ingeniose tuis.' -
Thellius imperio stupuit non secius isto,
quam si membra sibi diripienda forent.
nec mirum: sceleris mentem perstrinxit imago,
omnis et in nato cura paterna stetit.
quid faceret? rigidum tentat mollire tyrannum
paucaque pro nato verba rogantis ait.
praeses ait contra: 'sic sic dabis improbe poenas,
discet ab exemplo cetera turba tuo.'
nec mora, frondenti signatur limite meta,
est et uterque suum iussus adire locum.
digressurus erat, parvo prius oscula nato
dat pater, et lacrimis immaduere genae.
scena theatrali densatur plurima circo:
quisquis adest (tacito sed tamen ore) favet.
stat puer et largis humectas flectibus ora,
impediunt teneras vincula dura manus,
sed pater imperio quod erat parere necesse,
promit de pharetra spicula bina sua.
altera post tergum medio thorace recondit,
allatura tibi, saeve tyranne, necem.
temperat adducto missurus at altera nervo:
iam spes in puero nulla salutis erat.
haud mora, per medium malum pennata sagitta
quaerit iter: patitur vulnera nulla puer.
scena favet, novitate rei commota, sed irae
non posuit praeses fulmina saeva suae.
'experiar' dixit 'quid et haec sibi tela secunda
(viderat a tergo tela reposta) velint.' -
'ipse peremissem si natum' Thellius inquit
'exitio fuerant illa parata tuo.' -
dixerat: et constat non haec impune locutum,
vincla per astrictas sentit adacta manus.