Latin
55.2
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 55.2
Not analysed yet
Has licteras recipiens, stratigotus iussit ad ecclesiam novam populum convenire, ut eas faceret coram universis civibus recitari. Cumque moram eo faciente populus diutius expectaret, ceperunt invicem colloquendo varias opiniones confingere. Alii Stephanum cancellarium asserebant proculdubio regem factum, et hanc eius epistolam quam audituri venerant regias licteras appellari; nam Willelmum regem interfectum esse; Henricum fratrem eius, cum paucis militibus in castello maris clausum, obsidione vallari; alii, quibus ratione magis utentibus tam aperta falsitas huius rei fidem subtraxerat, velud moderatius astruebant, non ipsum cancellarium, sed Gaufridum quemdam eius fratrem regnaturum, et ob hoc Odonem Quarrellum cum ingenti pecunia transiturum in Gallias ut eius opera ductuque predictus Gaufridus in Siciliam transfretaret, et Constantiam, Rogerii regis filiam, uxorem duceret, inde sibi dandam occasionem existi[mans] ut videretur regnum iustius occupare. cum ergo iam murmur invalesceret et plebis indignatio multiplicatis rumoribus augeretur, exclamavit quidam, ad eius vocem facto silentio: solum hoc in tanto turbine superesse consilium ut Odonem Quarrellum primo interficerent, dehinc Henricum comitem, qui Messanenses pluri[mum semper dilexerat, liberarent. Tunc universi qui aderant, non aliter quam si consiliis illius se paritum ire iurassent, ad expugnandam Odonis Quarrelli domum, neglecto stratigoti mandato, concurrunt. Sed cum primo impetu nichil agere potuissent, ad portum repente se transferunt, et septem galeas ibi repertas viris armisque complentes, Regium, traiecto Faro, perveniunt. Regini vero consilio Iohannis Calomeni, qui tunc Calabrie camerarius erat, portas Messanensibus aperientes, eorum societati se iureiurando prestito coniunxerunt. Inde ad castellum ubi comes sub paucorum militum custodia servabatur confidentius accesserunt, dicentes militibus qui ad defensionem parati muros ascenderant ut comitem sibi redderent, alioquin ipsos si vi capti forent tanquam proditores illico suspendendos; sed nec eos posse quidem evadere, nam si forte, quod vix accidere possit, ea tota die sustinuerint, in crastino Messane . LX. galeas armatum iri seque machinas ad expugnandam turrim necessarias allaturos. At illi primo neglectis eorum minis, instantes acerrime [repellebant, et importunitatem piraticam multiplicatis lapidum iactibus proturbabant. Inde] vero se paucos ad[modum esse consideran]tes, nec in toto castello [tantum esse] victualium quod per triduum eis posset sufficere, Messanensibus instantissime comitem sibi reddi poscentibus responderunt: homines ignotos, qui sine duce, sine rectore venerint, non oportere super hiis que postulabant audiri. Si vero stratigotum vel iudices, vel omnino quospiam de maioribus civitatis adducerent, eorum se verbis facile credituros. Quod illi statim se facturos polliciti, Messanam reversi sunt, et Iacob hostiarium, qui ad armandum stolium a curia missus fuerat nolentem reluctantemque Regium perduxerunt. Milites igitur, omni spe fiduciaque resistendi sublata, tandem illis comitem reddiderunt. Quo post Fari transitum a Messanensibus non sine totius civitatis concursu multaque plebis alacritate suscepto, iuraverunt omnes Henrici comitis de cetero se per omnia secuturos imperium, nec ei vita superstite defuturos. Interim autem Odo Quarrellus in palatium regis, quod domui sue proximum erat cum omnibus rebus suis se contulerat, ibique virorum multitudine circa muros excubantium circumseptus, nec ipse poterat exire, neque per licteras cancellario quod ei contigerat indicare nam et palatii custos, cum aliter irruentis populi furorem arcere non posset, eum se capitis sui periculo spoponderat servaturum. Comes igitur, [missis cum notario suo plerisque civium, universam illius pecuniam, aurum,] argentum, gemmas vestes[que sericas] scripto consignari fecit et in [interiore par]te palacii summa diligentia custodiri. Ipsum autem Odonem lintri sub silentio noctis impositum, ad castellum vetus, quod in portu secus ecclesiam novam situm est, iussit transferri. Interea Messanenses, veriti ne comes illum ea spe custodiri faceret, ut eo curie reddito veniam impetraret, eorumque societati se fraudulenter subtraheret, optimum arbitrati sunt ipsum Odonem interficere. Hoc enim perpetrato, non posse comitem erga curiam deinceps excusari. Itaque, magna virorum multitudine convocata, comitem adeunt postulantes ut Odonem Quarrellum eis traderet puniendum; non enim eo captum fuisse consilio ut incolumis servaretur, sed ut eo diris excruciato suppliciis, tam regis quam suas iniurias vindicarent. Comes autem, ne videretur eorum ingratus beneficiis, simulque videns, etsi reluctari vellet, plebis tamen oportere desiderium adimpleri, noluit eorum petitioni moras opponere, licet ei plurimum displiceret. Timebat enim ne speratum finem non posset res inconsulte cepta sortiri. At illi repente castellum adeunt, et Odonem Quarrellum a castellano sibi traditum exuentes, asino quem ad hoc preparaverant eum imponunt, pedibus eius in anteriorem asini partem porrectis, capite vero in partem contrariam acclinato. Dehinc universo populo ad hoc spectaculum confluente, per medium urbis eum cum ingenti clamore deducunt, contumeliis interim ac verberibus insistentes. Ubi ad portam civitatis ventum est, quidam eorum cultrum pisanum quantis potuit viribus illius immergens cerebro, cruorem qui ferro adheserat sub omnium aspectu lingebat ad inexorabilis odii magnitudinem exprimendam. Cuius exemplum sequuti, ceteri membratim Odonem innumeris confossum vulneribus discerpserunt. Capud autem eius affixum lancee per urbem diutius ostentantes, ad ultimum illud in cloacas publicas proiecerunt. Quod inde furtim sublatum est et traditum sepulture. Inter hec autem Greci transalpinos quotquot invenire poterant occidebant, donec Henricus comes id fieri cum interminatione pene prohibuit. Messanenses igitur ut venturo regis exercitui, quatenus poterant, aditus viarum obstruerent, primo Rimetulam, castellum fortissimum, occuparunt, castellani fide promissis facile precorrupta; inde Tauromenium tam dolo quam viribus aggressi sunt ut Richardum comitem Molisii liberarent, et oppido quidem non difficile potiti sunt; castellum autem nullis poterat viribus expugnari. Sed et Mathei castellani fides, licet multa premiorum pollicitatione multisque minis attemptata, nusquam tamen a propositi soliditate roboris excidebat; demum autem uxoris eius frater a Messanensibus missus exorabat eum cum lacrimis ut tante consilio crudelitatis abiecto, misereretur uxoris ac liberorum, quos in carcerem missos preceperant Messanenses interfici nisi Richardum comitem mature reddi contingeret. At ille respondit: non solum necem illorum sibi tolerabilem fore, verum etiam se ipsum morti paratum audacter occurrere, antequam huiusmodi proditione vitam fedaret, quam hactenus nullius infamie nota resperserat. Tum is qui missus fuerat, cum intelligeret illius animum ab eo quod dixerat non posse deflecti, gavarreto ipsius castelli, quem dudum noverat, interposita fide, multa pollicitus persuasit ei ut quam primum temporis oportunitas pateretur, Richardum comitem solveret et hostium ei carceris aperiret. Quadam ergo die, dormiente Matheo castellano, gavarretus, ut spoponderat, Richardum comitem a vinculis expeditum eduxit. Cumque mox ad castellanum itinere recto contenderet, ille ad strepitum pedum excusso sompno, cum vidisset comitem, repente perterritus ensem arripuit, et sibi paratas insidias in capud illius facile retorsisset, nisi proditor, cuius id opera patratum fuerat, amplexus improvidum, ferientis conatum eluderet, et illi cultro quem tenebat superiorem dorsi partem inter humeros transfixisset, manu tamen comitis quam ensi sublato pretenderat vulnerata. Ita Matheo multis confosso vulneribus, Messanenses Tauromenii castellum ipsumque comitem alacres receperunt. Hec ubi cancellario nunciata sunt, tanto repente turbatus infortunio, consilium amicorum quod diu neglexerat, tum demum expetiit; visum[que est persuadere regi, ut exerci]tu congregato Messanam] obsessum pergeret, quod [ille facile prona]que voluntate concessit, ad educendum exercitum certo ab astrologis termino constituto. Interim autem Cathaniensibus scripsit ut nichil omnino victualium Messanam deferrent, neque naves Messanensium ibidem onerari permicterent, omnesque insuper Cathaniensium naves ad terram subduci precepit, singulis earum carinis singulas tabulas subtrahendo. Ea res, annone comportande subtracta copia, Messanensibus famis necessitatem indixerat, cum nullum aliunde super hoc solatium expectarent. Calabria enim eius anni sterilitate dampnata, vix sibi sufficere poterat. Interea Randacini, Vacarienses, Capiciani, Nicosiani, Maniacenses ceterique Lombardi qui cancellarii partes ob multa eius beneficia tuebantur, haud dubiam proditorum invidiam ac scelera detestati, legatos Panormum miserunt, rogantes cancellarium, et ei modis omnibus persuadere nitentes,ut adversus Messanenses exercitum confidenter educeret; nam eum quidem de solis Lombardorum oppidis . xx. milia pugnatorum, ubicumque preciperet, habiturum. Quorum laudata fide, cancellarius terminum eis ad hoc constitutum exposuit, iussitque ut interim se rebus necessariis premunirent. Rogerius autem Giracii comes, ubi vidit denuo conspirationem multum ex improviso virium collegisse, rebellandi desiderium quod hactenus dissimulan[s occultaverat apertis cepit in]diciis profiteri, castellaque sua muniens, Cephaludium adiit et cum eiusdem civitatis episcopo colloquium habens, persuasit ei ut iuraret nunquam opem suam adversus cancellarium Messanensibus defuturam, adiecitque ut ab universis civibus suis idem iusiurandum acciperet. Cancellarius tamen eiusdem urbis arcem munitissimam preoccupaverat, cum iam ab initio fidem episcopi dubiam agnovisset, et ad ipsius arcis custodiam Andream hostiarium deputarat. Matheus autem notarius cum in palacio clausus teneretur, audiens quod Messane gestum fuerat, simulque videns Ansaldum castellanum amicum cancellarii in superiori parte palacii valitudine detineri, ex illius absentia datam sibi perpetrandi quod optabat oportunitatem agnovit, et Constantinum eius socium, penes quem solum custodiendi palacii cura tunc erat, multis persuasionibus eo impulit ut universos palacii servientes, qui fere quadringenti erant, iurare faceret quod die certa quam eis prefixerat cancellarium ad curiam venientem, et cum eo Iohannem de Lavardino et Rogerium Avellini comitem, inter primam ac secundam portam interficerent. Iam tunc ergo conspiratoribus in spem et audaciam rursus erectis, in partes scissa civitas variis assensibus laborabat. Sed et plerique viri rapinis assueti, qui circa viam Coopertam et in superiori parte vie Marmoree commanebant, videntes rixas et seditiones inter curie familiares exortas, societatis inter se fedus inierant, non quia favore partis utriuslibet traherentur, sed lucri spem sequentes, iuraverant in illum quidem impetum se facturos, in quem primum acclamari contingeret. Optabant aut m e um fore cancellarium, eo quod in domo illius multam arbitrantes congestam esse pecuniam, credebant se quod optaverant ibidem uberius et facilius effecturos.