Latin
55.3
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 55.3
Not analysed yet
Inter has rerum ambiguitates et pericula cancellarius deprehensus, ab Ansaldo castellano statuit sciscitari quid ei potissimum in tanto turbine faciendum decerneret. Cuius consilium fuit: ut, neglecto termino quem astrologi prefixerant, cum militibus suis in aliquam munitionum Sicilie se reciperet, et tam Lombardos quam ceteros quos sibi fideles noverat accersiens, quantum posset exercitum congregaret, ibique regis prestolaretur adventum. Nam eum, si Panormi diutius moraretur, vix tantas hostium insidias evasurum. Prevaluit tamen Roberti comitis Mellenti ceterorumque Francorum sententia, qui proditorum astutiam et curie consuetudinem nescientes, Panormi morari tutius asserebant, nec oportere cancellarium, sine rege quopiam proficisci, ignorantes nusquam aptius insidias quam in ipso palacio preparari, ubi nemini liceat armis se vel militibus premunire. At, ubi, iam constituta dies aderat, servientes palacii, sperantes cancellarium mane iuxta consuetudinem ad curiam ascensurum, parati ante ianuam consistebant, ut eum venientem cum paucis admictentes, milites eius excluderent. Odo vero magister stabuli, cum eorum intellexisset consilium, repente descendens e palatio, cancellarium quod ei periculum imminebat edocuit. Qui paucos amicorum secum retinens, milites et hosti�rios, qui ante domum eius convenerant ut euntem ad curiam sequerentur, iussit abscedere. Constantinus itaque castellanus, ubi spem et opinionem suam elusam animadvertit, mittens plerosque palatii servientes, quos civibus notissimos esse cognoverat, per singulas urbis regiones eos distribuit, iussitque clamare ut universi cives ad arma concurrerent et domum cancellarii, qui paratis iam navibus cum thesauris regiis fugere decreverat, obsiderent. Hiis urbe commota rumoribus, Herveus Floridus, quem non tam familiaritas cancellarii quam ipse de se plurimum loquens palatinis suspectum fecerat, cum Rogerio comite Avellini secus palatium equitabat. Quem cum vidissent clientes gayti Richardi ac plerique alii viri, qui iam illuc armati confluxerant, irruerunt in eum et equo deiectum gladiis transfoderunt. Inde comitem persequentes, cum extra portam urbis in planum quod palacio adiacet pervenissent, fugiendi spe sublata iam in eum lanceas intendebant, cum rex, ut ad fenestras palacii quid tumultus esset prospectum venerat, exclamans, multum illis interminatus est, nisi sibi vivum illum et inco[lumem assignarent. S]ic eorum impe[tu vix] compresso, cum aliter comitem [liberare] non posset, iussit eum in castello maris summa diligentia custodiri. Tunc vero sagittarii curie, qui nunquam in seditionibus ubi lucri spes appareat ultimi consueverunt occurrere, cum hiis quos superius coniurasse diximus, magnaque preterea confluentium virorum multitudine, domum cancellarii circumvallant. Simon autem Pictavensis, cuius diligentie domus eius cura commissa fuerat, milites peditesque, prout locorum oportunitas exigebat, per murorum disponens ambitum, singula loca congrua defensione premuniit. Militum vero maximam partem repentinus plebis concursus excluserat. Cancellarius, ubi rem videt in id discriminis pervenisse, cum plerisque viris nobilibus quos a se non passus erat discedere, per ecclesiam que domui sue contigua erat, in campanarii fortissimam ut in plano munitionem se recipit. Erant autem qui semper ei familiarius adherebant: Carbonellus et Boamundus Tarsenses, Willelmus de Sancto Severino, Alduinus Cantuensis, Hugo Lupinus, Robertus quoque Mellenti comes, cum quibusdam Francis militibus. Interea Rogerius Tironensis magister comestabulus cum militibus suis superveniens, viros quos ibi repererat acerrime proturbabat. At ubi iam multitudo populi confluentis in immensum excrevit, resump[tis animis in euun pariter irr]uentes, tam ipsum quam eius milites fugere compulerunt, domumque cancellarii, que multo distendebatur ambitu, ceperunt ex omni parte totis viribus oppugnare. Obsessi vero non solum de locis sibi deputatis nichilo segnius instantibus resistebant, verum etiam apertis aliquotiens foribus erumpentes, totam multitudinem audacissime repellebant longiusque cogebant absistere. Matheus quoque notarius et gaytus Richardus de locis in quibus clausi fuerant exeuntes, pristine se dignitati, nemine prohibente, reddiderant. Qui servis buccinariis accersitis, preceperunt eis ut ante domum cancellarii tubis ac tympanis personarent. Tunc universa civitas tam Sarraceni quam Christiani signum belli notissimum audientes, iussu regis id fieri crediderunt, moxque cum ingenti clamore ac strepitu concurrentes, ceperunt instare vehementius, videntesque se diutius insistendo nichil proficere, tandem ad portam ecclesie magna lignorum strue composita, decreverunt ignem supponere. Cumque iam redactis in carbones foribus liber patuisset introitus, plerique milites cancellarii, quibus universa virtus periculi metum sustulerat, opposuerunt se conantibus introire. Ibi diu multumque summa virtute pugnatum est, hiis quidem urgentissima necessitate vires et audaciam ministrante, illis autem indignantibus quod paucissimi viri tante multitudinis impetum sustinerent. Prevalente vix tandem multitudine, fatigati se milites in campanarium contulerunt. At illi per ecclesiam in domum cancellarii libere transeuntes, milites peditesque qui muris defendendis operam dabant repente captos vinctosque castellanis palacii transmiserunt. Quos autem reppererant de locis adhuc munitioribus resistentes, ut se dederent bonis conditionibus effecerunt. Inde ad expugnandum campanarium redeuntes, cum iam multis eorum vulneratis acrius instando nichil agerent, variis huc illuc consiliis agebantur. Alii multa lignorum coacervata congerie supponendum ignem censebant; nam ex eiusmodi saxis constructum esse campanarium, que perseverante diutius igne facile dissolvantur; alii machinas ocius inferendas; alii cratibus invectis suffodiendum ab imo campanarium decernebant. Interea cum rex ad matris petitionem e palatio vellet exire ut ab obsidione populum amoveret, Matheus notarius ceterique conspiratores qui aderant prohibuerunt egredi, dicentes non esse tutum illuc accedere, nam sagittarum ac lapidum circumquaque turbinem agitari. Cumque viderent nullatenus ea die posse campanarium expugnari, timuerunt ne, si res produceretur in crastinum, plebis tepescerent animi, vel penitentia ducti desisterent ab incepto, cum id regi displicere cognoscerent.