Latin
1.103
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.103
Not analysed yet
[1131. 2. 1] Interea prefatus Rolpoto amicorum suorum fretus auxilio die noctuque nova semper consilia et conventicula super prefato Crescentio et eius conspiratoribus palam quandoque, privatim aliquando, adinveniebat. [1131. 2. 2] Tractabat quidem Rolpoto et de Crescentio et eius consentaneis ultionis penam accipere, reminiscens doloris, et captivitatis simulque horti sui venditionis, et qualiter sexaginta romanatos per eos perdidisset. [1131. 2. 3] Predictus autem Crescentius Rolpotonis illius et eius amicorum murmur et minarum terrores deprehendens de palatio curiae descendit et apud monasterium Sanctae Sophiae permansit. [1131. 2. 4] Relatum quidem ei fuerat quod, sicut predictus Guidelmus rector, ita et ipse in palatio trucidari disponebatur; qui vero ferociam talem et mortis asperitatem devitans, quasi securus infra ipsius monasterii claustra manebat. [1131. 2. 5] Amici igitur ipsius Crescentii et prefati iudices ad eum animose conveniunt et eum hortantur, ut ad palatium revertatur et curiae statum simul cum eis obtineat. [1131. 2. 6] Ipse vero Crescentius hortationibus eorum et monitis nullo voluit modo favere: per amicos re vera suos sepe ei referebatur quod, si palatium reverteretur, membratim eum divideret morte inopinata. [1131. 2. 7] Unde, ut prediximus, Crescentius ipse minas illorum et terrores devitans, infra iddem monasterium usque ad festivitatem sancti Angeli, quae tertio kalendas Octobris colitur, moratus est. [1131. 2. 8] Cernens preterea predictus Crescentius rector Rolpotonem illum et eius auxiliarios die noctuque minarum terrores et convicia super se exercere et evidenter super eum velle insurgere, cepit cum fautoribus suis studiose tractare, qualiter tanti veneni mortiferi flammas posset extinguere. [1131. 2. 9] Predictus interea Rolpoto horis omnibus minabatur, quod si Crescentius ipse sexaginta romanatos, quos Anacletus ei abstulerat, ei non redidisset, remota omni caligine, de corpore eius inauditam sumeret ultionem. [1131. 2. 10] Advocans igitur predictus Crescentius suos omnes fautores cepit cum eis agere, quid super hoc esset faciendum: pars quippe eius amicorum diligenter, et dolo remoto, Crescentium illum hortatur et monet, ut illos sexaginta romanatos de curiae regalibus predicto rederet Rolpotoni, quatenus vel sic a tanta ruina et timoris tempestate secure possent permanere. [1131. 2. 11] Ad haec Crescentius ipse coram eis aiebat, romanatos ipsos ei redere dubitaret, precipue cum Anacletus ille in scriniis suis pecuniam illam detulisset; unde timens asserebat, quod si pecuniam illam sine Anacleti consilio rederet, procul dubio eius incurreret furorem. [1131. 2. 12] Dum haec et alia Beneventi geruntur, Crescentius ipse legatum suum ad Anacletum direxit, notificans omnia, quae ei acciderant, et qualiter pro pecunia Rolpotoni ablata ipse cum amicis suis mortem cotidie expectaret; insuper pro ipsius Rolpotonis timore de palatio descendisset et infra Sanctae Sophiae cenobium permansisset: [1131. 2. 13] "Nunc vero et de pecuniae illius reditione et de ceteris, quae ad vos misimus, quid sit agendum, nobis remittatis". [1131. 2. 14] Predictus itaque Anacletus huiusmodi sinistrum accipiens legatum, dolore cordis turbatus vocari fecit quosdam suorum amicorum et cum eis, quid facto opus esset, tractavit. [1131. 2. 15] Quaedam vero pars eius amicorum, ut rederetur pecunia, pro qua rector eius et civitas turbata trepidabat, confirmavit. [1131. 2. 16] Sed Anacletus, ut erat viperei cordis, eorum deiecit consilium et Crescentio delegavit, pecuniam illam non redere: vita enim comite, ipse Beneventum veniret et tempestatis huius turbinem ad portum perduceret salutis. [1131. 2. 17] Reversus igitur ab Anacleto legatus literas haec omnia continentes prefato dedit Crescentio, qui magis magisque confisus literarum continentias adimplevit. [1131. 2. 18] Audiens autem prefatus Rolpoto Anacletum sic precipientem et Crescentium redere dubitantem, cepit ferventius inflammari et cum Roberto principe Capuanorum et Rainulpho comite meditari, qualiter de Crescentio rectore et eius amicis, qui causa perditionis eius fuerant, ulciscatur; quod postea rei probavit eventus. [1131. 2. 19] His et aliis conflictationibus inter se habitis, et pro multis antiquis inimicitiarum generibus, quae ad memoriam ducebantur, concordia illa ad fructum tranquillitatis perduci non potuit. [1131. 2. 20] Prefatus igitur princeps et comes Rainulphus Rolpotonis illius dulcia audientes colloquia et aureas argenteasque pollicitationes, sacramentis communibus iuraverunt, cum res et tempus expostularet, sibi adinvicem subvenirent.