Latin
1.104 to 1.108
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.104-108
Not analysed yet
[1131. 3. 1] Sed ne tempus tarditatis me apprehendat describendi, ad ea, quae necessaria imminent et oportuna videntur, succincte festinemus. [1131. 3. 2] In subsequenti igitur tractatu, vita comite, describemus, qualiter predictus Crescentius cum predictis iudicibus, aliisque eorum amicis et alii fere quatringenti, tali inventa occasione, de civitate fuerunt exulati. [1131. 3. 3] Plura etenim veritate munita, et quae ipse viderim, omni remota dubietate, si sigillatim describere vellem, et tempus deficeret et ego, licet incultus, sub tanti laboris sudore defessus succumberem. [1131. 3. 4] Nihil etenim lectoribus et audientibus proderit mendacia proferre, et vanitate repleta, cum tot, ut predixi, vera habeantur quae, Domino favente, ad posteritatis memoriam ducere curamus. [1132. 1. 1] Anno igitur millesimo centesimo trigesimo secundo Dominicae Incarnationis, mense Martio, nona indictione. [1132. 1. 2] Luna splendorem ortus sui derelinquens in sanguinis colorem conversa est, quam nos aspicientes, prodigium fore credidimus. [1132. 2. 1] Hoc anno, predictus Anacletus venit Salernum. [1132. 3. 1] Eodem anno, prefatus rex Rogerius videns Tancridum de Conversano, virum utique prudentem et animosum, rebellem sibi et resistentem, consilio habito, exercitum congregavit, et super castrum Brindisii eiusdem Tancridi festinavit et illud terra marique obsedit; sicque mirabiliter expugnatum suae illud obtinuit potestati. [1132. 3. 2] Et his actis, super civitatem Barensem, exercitu convocato, festinavit; nec mora, civitatem illam diversis cepit expugnare machinationibus: per quindecim vero dies civitas illa obsessa et expugnata est. [1132. 3. 3] Tandem, civium Barensium traditione manifestata, civitas ipsa ad regis potestatem tradita est; et civitate ipsa sic comprehensa, Grimoaldus princeps, vir valde mirabilis et bellicosi spiritus, a quibusdam concivibus captus est et ad regis potestatem perductus; quem rex ipse confestim captivum cum uxore sua et filiis apud Siciliam mandavit; sicque totam Apuliam suae subegit potestati. [1132. 4. 1] His ita peractis, minabatur rex ipse principem Robertum et Rainulphum comitem exheredare. [1132. 4. 2] Eodem anno, rex prefatus deprehendens comitem ipsum Rainulphum convicia multa et afflictiones Matildi uxori suae inferre, eiusdem regis sorori, quam, ultra quam credi potest, diligebat, consilio habito, ipsam suam sororem vocari mandavit, quam honeste accipiens eam dulcibus colloquiis consolatur, et eam Siciliam mandavit. [1132. 4. 3] Hoc anno, rex ipse predictum principem et comitem Rainulphum cum ducentis militibus ad auxilium predicti Anacleti Romam delegavit; et eis euntibus, sicut predixi, uxorem iam dicti comitis, et filium et civitatem Abellinum ei abstulit. [1132. 4. 4] Cum autem princeps et comes Roma reverterentur, turbati animo et dolore immenso percussi mirabantur, qualiter rex ipse uxorem eius abstulisset. [1132. 4. 5] Precipue tamen comes Rainulphus, cuius uxor carissima, et filius, sic ablata fuisset, palam quandoque, privatim aliquando, lacrimis conquerebatur manantibus, iniuste coniugem et filium perdidisse; inde per se ipsos et amicos eorum predictum Anacletum rogaverunt, ut a rege Rogerio impetraret redi filium et uxorem. [1132. 4. 6] Anacletus igitur regem per nuntios deprecatur, ut uxorem comiti rederet, et filium; quod obtinere non potuit; unde comes ille dolore accensus ultionis tempora rogabat.