Latin
1.111
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.111
Not analysed yet
[1132. 7. 1] Legati itaque regis a principe reversi e vestigio cuncta eis iniuncta narraverunt; quibus auditis rex, consilio iterato accepto, nuntios alios eidem principi legavit, ita continentes: [1132. 7. 2] "Miramur valde super his, quae princeps nobis destinavit; precipue cum eius suasionibus et legatis ego in partibus istis modo advenerim, pollicens se nobis iustitiam de querimoniis nostris facturum. [1132. 7. 3] Prestolamur itaque eius promissiones, et die constituto in crastinum monemus illum ad iustitiam nobis sequendam; deinde, vita comite, quid super his opus sit faciendum, tractabimus". [1132. 7. 4] Princeps vero eadem regi remisit, quae et primum mandaverat. [1132. 7. 5] Rex autem Rogerius dicta principis et comitis audiens dolore multo accensus et quia, quod mente conceperat, aliter fieri cognoscens, satis satisque turbatus est. [1132. 7. 6] Continuo Crescentium cardinalem, Beneventanum rectorem, et Landulphum Beneventanum archiepiscopum vocari mandavit, quatenus cum quibusdam sapientibus civibus Beneventanis ad regem ipsum festinarent: et nuntio accepto, assumptis secum Beneventanis iudicibus et triginta aliis probis viris, ad regem festinaverunt. [1132. 7. 7] Rex itaque diligenter eos et honeste accepit, deinde cunctis longe lateque confabulatus est, ut eius amore et Anacleti fidelitate secum alligati et sacramentis confederati guerram adversus principem Capuanum et comitem Rainulphum facerent: promittebat ideo pacem civitati Beneventanae daturum, et Beneventanorum hereditates a Normandorum servitute et tributis liberare. [1132. 7. 8] Quid multa? Cardinalis exaudiens simul cum archiepiscopo et civibus Benevantanis reversi sunt; nec mora, Beneventanorum non modicam partem congregari precepit, quatenus super his, quae a rege acceperant, consiliarentur. [1132. 7. 9] Pars autem populi precepto cardinalis favens curiam Sacri palatii ascendit; deinde ordinem rei exponens, et quid civitati pollicetur nominatus rex e vestigio aperiens, consilium ab eis perscrutatus est; exposuit etiam, quoniam sine sacramentorum firmatione negotium istud agere noluisset. [1132. 7. 10] Quid longius moror? Petitio regis audita cursu rapido quibusdam complacuit Beneventanorum; continuo in ipso Sacro palatio cives illi, qui convenerant, iudices primum Ioannes, Persicus, Dauferius, Benedictus, Roffridus iuraverunt, non esse in facto, consilio vel consensu, ut rex ille vitam vel corporis membra perdat aut capiatur, et vivam et continuam guerram principi nominato et comiti faciant, et alia quae in capitulari facto legebantur, salva tamen fidelitate Petri Apostoli. [1132. 7. 11] Quibus ita peractis, cardinalis de palatio descendit et per civitatem, quot inveniri studuit, sacramento eodem alligavit. [1132. 7. 12] Cumque taliter a Beneventanis iuratum esset, fama terribilis civitatem Beneventanam perculsit, et linguis solutis vociferabantur alii, quibus sacramentum illud displicebat, quod cardinalis Crescentius simul cum archiepiscopo Landulpho, et iudicibus nominatis et Beneventanis quibusdam civitatem Beneventanam regi Rogerio dare voluisset, et in eius potestate largiri; firmabant quoque uncias auri a rege innumeras accepisse. [1132. 7. 13] Factum est autem, cum taliter fama huiusmodi per civitatem ventilaretur, en subito, armis acceptis, maxima civitatis turba in plateas exivit, et furore arrepto, super cardinalem Crescentium insurgens in fugam illum perduxit. [1132. 7. 14] Cardinalis autem timore coactus fugiendo deseruit et ad regem festinanter acceleravit; nuntiavit itaque omnia, quae Beneventi acciderant, et qualiter in eum, lapidibus armisque acceptis, insurrexisset turba civitatis. [1132. 7. 15] Landulphus autem archiepiscopus sic cardinalem fugientem aspiciens palatium episcopii ascendit et ibi timore coactus morabatur. [1132. 7. 16] Quibus ita peractis, populus in unum catervatus, armis eductis, palam vociferabantur, quod sacramenta regi Rogerio noviter facta non observentur: [1132. 7. 17] "Nolumus quidem sic regi alligari, et sacramentis astricti in expeditionibus suis cum Siculis et Calabridibus Apulisque sole ardenti et sudore fatigati anelare. [1132. 7. 18] In deliciis quidem positi et periculis exercitalibus nunquam assueti, cum tali tantoque rege consortia minime habeamus". [1132. 7. 19] His ita premissis, memoratus princeps et comes Rainulphus, nuntiis acceptis, Beneventanis miserunt pacis verba et securitatis dilectionem: [1132. 7. 20] "Notum sit vobis, quoniam princeps et comes, et Rao de Fraineta et Ugo Infans, sacramentis intervenientibus, dimittet in perpetuum Beneventanis omnes fidantias et tributa, quae nobis solvere solebatis, dum tamen regi Rogerio neque nobis auxiliamen tribuatis. [1132. 7. 21] Re vera vestrum auxilium tempore isto accipere nolumus, civitati providentes, ne tali occasione civitas Beneventana contrarietatem incurrat; volumus tamen securi transire, et timore deposito, securiores manere". [1132. 7. 22] Quid multa? Licet cardinali Crescentio Beneventano rectori pactum illud displicuisset, tamen Beneventanis animo libenti satis satisque complacuit. [1132. 7. 23] Princeps itaque et comes Rainulphus, militibus accitis, ad pontem Maiorem venerunt et coram Landulpho Beneventano antistite et turba multa Beneventanorum, sicut in superiori tractavimus, simul et Rao de Fraineta et Ugo Infans iuraverunt. [1132. 7. 24] Iuraverunt quoque Beato Petro fidelitatem et in scripto sigillato ordinem convenientiae et sacramentorum firmitatem annotari iusserunt; per omnes civitatis portas scriptum signatum de convenientia illa ad posteritatis memoriam diligenti cura positum est.