Latin
1.112 to 1.113
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.112-113
Not analysed yet
[1132. 8. 1] Cumque talium sacramentorum et convenientiae cum principe firmiter factae Rogerii regis aures fama tetigisset, ultra quam credi potest admirans obstupuit et dolore cordis perculsus aiebat, quomodo civitas Beneventana, cuius auxilium habere putabat, erga principis et comitis Rainulphi dilectionem adhesisset. [1132. 8. 2] Re vera, sicut a multis comperimus, non alia de causa regem illum circa Beneventanos fines venisse, nisi ut Beneventanorum auxilio et virtute principem invaderet et eum in fugam duceret desolatum. [1132. 8. 3] Unde a mentis proposito decidens cogitationibus variis frangebatur assidue et, quod mente conceperat, ad effectum non posse producere oculata fide cernebat: [1132. 8. 4] "Quid igitur, ab exteris Siculisque partibus huc adveni, cum in his, quae excogitaverim, fortuna volatili animo defeci?" . [1132. 9. 1] Et tali fractus angustia exercitum suum in partes divisit et quasi ad bellandum ducturus acies diversas exercitus et manus armatorum instruxit. [1132. 9. 2] Ipse vero rex, ut erat providi animi et cordis meticulosi, et ne ab inimicorum cognosceretur instantia, quasi bellandi et resistendi adinvenit severitatem. [1132. 9. 3] Nocte etenim insecuta cubiculariis suis et sapientioribus consilii eius patefecit excessum, et qualiter inde amovere desiderat, significavit. [1132. 9. 4] Continuo clamari voce preconis iussit ut, vexillo eius viso, universus exercitus, qua parte duceretur, consequatur. [1132. 9. 5] Preconis itaque voce audita, timorem regis sentientes, prout poterant, parantur ad proficiscendum; nec mora, cohortibus militaribus et peditum turmis divisis, fugiendo potius quam resistendo castra inde amovere. [1132. 9. 6] Deum quidem testor eternum, qui cordium occulta cognoscit, remotio illa regis in fugam nocturnam timoremque ascribi poterit, et memorari; et regem illum, cuius potentia celum hactenus verberabat, nocturnis umbris insilire perdevia et cursu celeri festinare. [1132. 9. 7] Mane autem facto, circa Salernitanos fines applicuit ibique fatigatus, et aliquantisper deposito cordis timore, circa fluenta montis Atrupaldi quievit. [1132. 9. 8] Octo vero dies in planitiem pontis Sancti Valentini rex ille moratus est, et illo taliter ibi morante, multa frumentorum confusio et ruina mobilium a suis peracta est.