Latin
1.124 to 1.125
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.124-125
Not analysed yet
[1133. 5. 1] Princeps itaque et comes Romam euntes, non sicut voluerunt, ab imperatore consecuti sunt. [1133. 5. 2] Et eis illic morantibus, en ex improviso predictus rex Rogerius Siculorum, exercitu Sarracenorum congregato, Farum transivit; deinde in Apuliam cursu rapido acceleravit. [1133. 5. 3] Continuo civitatem Venusiam, quam Tancridus comprehenderat, et alias civitates virtute comprehendens, igne ferroque consumavit: viros quoque, et mulieres parvulosque earum variis mortis generibus necavit; quosdam vero eorum comburi fecit. [1133. 5. 4] Regem testamur eternum, tanta crudelitate in Christianos illos exarsit, quod vix aut nunquam a seculo est auditum! [1133. 5. 5] Continuo principi et comiti Romam morantibus nuntiatum est, ut citissime redeant et tanto tiranno resistentes, Apuliam totam et eorum bona a gutture tanti predonis defendant. [1133. 5. 6] Et nuntio accepto, celeriter redeunt et preconis voce tonanti principatum totum Capuanum et civitatem Beneventanam exagitant ut, armis eductis, contra perfidiam illius et tirannidem viriliter resistant; quod factum est, et preparatum. [1133. 5. 7] Comes itaque Rainulphus mille fere milites accipiens circa Troianos fines acceleravit; misit continuo legatos suos apud Troianam civitatem ut sacramenta, quae comiti et principi cives Troiani promiserant, adimplerent. [1133. 5. 8] Troianus vero populus timore predicti regis coactus et verbis regis dolose pacificis fidem attribuens, comitis voluntati favere penitus recusavit; super etiam episcopus civitatis populum omnem suaserat, ut regis fidelitatem non dimitteret. [1133. 5. 9] Comes autem haec audiens quadraginta dierum spatio illic commorans apud Beneventum repedavit. [1133. 6. 1] Dum haec et alia geruntur, rex prefatus civitatem nomine Materam obsedit, quam acriter expugnans, proditione populi comprehendit; ibique Giffredum, filium Giffredi comitis, dominum civitatis, alligavit. [1133. 6. 2] Quibus ita peractis, civitatem aliam nomine Ansam suae obtinuit potestati; re vera thesaurum auri et argenti Alexandri comitis invenit. [1133. 6. 3] Quid multa? Omnes civitates eiusdem Alexandri comitis et oppida suae submisit ditioni; Alexander itaque comes, sicut naufragus, apud predictum comitem Rainulphum, heu miser, mortuus est! [1133. 6. 4] Deinde civitatem Tranum et totam Apuliam igne ferroque rex ipse trucidavit. [1133. 6. 5] Quid dicam? Quod nunquam a seculo est auditum, rex ipse in Christianos operatus est! [1133. 6. 6] Deinde, amoto exercitu, rex ipse Rogerius humano sanguine nondum satiatus Montem Pilosum, ubi Tancridus de Conversano et Rogerius de Pleuto, viri bellicosi et strenui, aderant, obsedit; quindecim vero dies ibi moratus est. [1133. 6. 7] Tancridus itaque et predictus Rogerius viriliter et animose regi Rogerio et eius exercitui obsistebant; rex autem Rogerius constantiam eorum aspiciens machinas lignorum et belli apparatus super Montem Pilosum fieri mandavit. [1133. 6. 8] Rusticorum itaque manus Montis Pilosi ferocitatem regis et preliorum terrores persentiens pugnare contra eum nolebant: clamabant etiam se minime defendere posse. [1133. 6. 9] Quid longius moror? Tubis sonantibus et prelii apparatu circa muros inchoato, Montem Pilosum circumquaque, vocibus ad astra levatis, expugnat; Tancridus autem de Conversano et predictus Rogerius agressionem ipsam aspiciens equos ascendunt et cum militibus eorum secundum vires obsistunt. [1133. 6. 10] Novissime autem, iudicio divino superveniente et eorum infortunio orribili, civitas ipsa Montis Pilosi capta est. [1133. 6. 11] Tancridus autem et miser ipse Rogerius, armis proiectis, per latebras et loca civitatis absconsa latuerunt; inveniuntur tamen a persequentibus et coram rege Rogerio perducuntur. [1133. 6. 12] O quantus dolor et lacrimarum orror insolitus, quod si, lector, adesses, dolore turbatus expavesceres! [1133. 6. 13] Continuo Rogerium ipsum laqueo suspendi precepit; precepit etiam ut Tancridus ipse manu sua funem laquei traheret: heu nefas, et dictu terribile! [1133. 6. 14] Tancridus ipse invitus regis voluntati obtemperavit; mirabatur omnis exercitus et facta regis orrebat, celorum regem deposcens, ut tanto tiranno et crudeli viro resistere dignaretur. [1133. 6. 15] Quo facto, Tancridum de Conversano, virum mirabilem, custodiri mandavit; nam, sicut audivimus, apud Siciliam captivus perducitur. [1133. 6. 16] Nec mora, civitatem ipsam Montis Pilosi et monasteria, viros et mulieres, omnes habitatores cum parvulis eorum in ore ignis et gladii trucidavit. [1133. 7. 1] Inde, exercitu amoto, cursu rapido super Troianam civitatem advenit; cives autem, quia verbis eius in dolo pacificis crediderant, securiter eum expectavere. [1133. 7. 2] Episcopus itaque, Guidelmus nomine, civitatis clerum omnem, civitatis et monachos et cives convocans in albis vestitus cum laudibus et processionibus coram rege obviavit; cogitans animi ferocitatem sedare corpora, ut audivimus, sanctorum ad eius gloriam ante eum perduxit. [1133. 7. 3] Rex autem ipse furibundus civitatem ingressus et securitatis datae oblitus processionem ipsam et gloriam aspiciens, cattholicae fidei immemor et christianae religionis expugnator, oculis ardentibus processionem illam destruxit: [1133. 7. 4] "Nolo", inquit, "nolo huiusmodi gloriam, sed vita comite, omnes destruam et omnes exulabo!" . [1133. 7. 5] Clerus autem et populus, qui obviam exierat, in fugam convertuntur, et sicut potuit, quisque absconditur; continuo cives multos Troianorum comprehendit et mulieres et eorum infantes vinculis destinavit; iudicem quoque, Robertum nomine, et quatuor alios viros sapientes laqueo suspendi precepit. [1133. 7. 6] Multi vero Troianorum cum uxoribus et filiis substantiam omnem relinquentes apud Beneventum fugierunt; domos vero Troianorum et eorum bona igne ferroque consumari precepit. [1133. 7. 7] O quantus luctus mulierum et infantum per totam civitatem Troianam surrexit, quod si centenas voces lingua exprimeret, prius deficerem scribendo, quam omnia sigillatim enarrarem! [1133. 7. 8] Diebus autem non multis evolutis, exercitu congregato, rex prefatus apud Melfitanam civitatem festinavit quam, sicut audivimus, viriliter comprehendens, suae submisit potestati.