Latin
1.126 to 1.127
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.126-127
Not analysed yet
[1133. 8. 1] Hoc anno, prefatus Robertus princeps videns ferocitatem Rogerii regis, et Apuliam totam in confusionem et mortis periculum pervenire, timens etiam, ne rex ipse principatum suum invaderet, consilio accepto, apud Pisanam civitatem, navigiis paratis, festinavit; qui vero honorifice susceptus interrogatur, qua de causa tanti laboris sudorem subiret. [1133. 8. 2] Princeps itaque regis Rogerii ferocitatem, et minas eius et terrores illatos e vestigio exponens precatur suppliciter, ut civitas Pisana auxilii manum et consilii ei largiretur, pactis eorum intervenientibus, sicut in inferiori tractatu continebitur. [1133. 8. 3] Octavo quidem kalendas Iulii princeps ipse mare ingressus est, et Pisas transfretavit; qualiter autem cum Pisanis egerit, nondum plenissime ad nostram perventum est notitiam. Sed redeamus ad causam. [1133. 9. 1] Cumque prefatus rex Rogerius Troianam et Melfitanam civitatem depopulatus est, sicut accepimus, exercitus sui magnitudinem per partes dividens apud Barensem civitatem repedavit. [1133. 9. 2] Haec inter prefatus comes Rainulphus principatum totum Capuanum submovit, et totius terrae suae auxilium, et Rolpotonem Beneventanum comestabulum, et Beneventanae civitatis partes partiumque angulos, ut omnes, armis eductis, regi tiranno resistentes conveniant. [1133. 9. 3] Qui vero unanimiter et mente devota comitis Rainulphi voluntati famulantur: clamabant quidem prius morti velle succumbere, quam sub nefandi regis imperio colla submittant. [1133. 9. 4] Quid longius moror? Mille numeratos equites et viriliter armatos et peditum fere viginti milia comes ipse congregavit. [1133. 9. 5] Comestabulus autem Rolpoto preconis voce civitatem Beneventanam exagitans innumerabilem civium multitudinem secum gaudens eduxit. [1133. 9. 6] Et eis in unum convenientibus, dum rex ipse taliter Apuliam consummaret, consilio virtutis arrepto, super castrum, quod La Pellosa vocatur, festinavere; castrum illud Ugonis Infantis fuerat, qui, periurio facto, comitem Rainulphum dimiserat et regi Rogerio adhesit. [1133. 9. 7] Et castro illo obsesso, per quatriduum acriter expugnatum est; machinas continuo lignorum ad muros destruendos comes ipse ordinari precepit; aquam vero fluminis, quod prope aderat, et fontes ibi contiguos die noctuque costodiri, ne a rusticis auriretur, viriliter prefatus comes et comestabulus mandavere. [1133. 9. 8] Milites itaque castellum illud servantes terrorem machinarum et domos rusticorum a lapidibus dirutas aspicientes, et sitis periculum imminentis sentientes, ne igne ferroque caperentur, exterriti castrum illud rediderunt ad prefati comitis potestatem; deinde, sacramentis intervenientibus, sub fidelitate comitis alligatur. [1133. 9. 9] Inde, consilio accepto, predictus comestabulus cum Beneventanis civitatem Beneventanam gaudens revertitur. [1133. 9. 10] At comes, suis omnibus congregatis, licentiam redeundi ad propria largitur sacramento firmantes ut, cum necessitas incumberet, omnes, armis eductis, convenirent; et sic ad propria unusquisque repedavit.