Latin
1.138 to 1.141
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.138-141
Not analysed yet
[1134. 6. 1] Audiens autem Rolpoto Beneventanus comestabulus comitem illum Rainulphum ad regis imperium pervenisse, animo consternatus die kalendarum Iulii de civitate Beneventana exiens Neapolim ingressus est; quem comestabulum mille et eo amplius Beneventanorum secuti sunt. [1134. 6. 2] Triduo autem post, comestabulus ipse Rolpoto timore perculsus, navigio parato, ne in manus regis traderetur, cum quibusdam fidelibus suis et duobus filiis Pisas festinavit. [1134. 6. 3] Et eis navigantibus, iudicio Dei superveniente, navis illa confringitur, et sic ipse cum uno filio suo et duobus fidelibus suis inter procellas maris mortui sunt: alter vero filius evasit. [1134. 7. 1] Rex autem, comite illo accepto, Capuam, et Aversam et totum principatum comprehendens, Salernum adivit, et ibi non multis diebus commorans victorque effectus Siciliam repedavit. [1134. 7. 2] Pontifex autem sub Anacleti nomine coloratus, cursu rapido Beneventum venit, et civitatem illam ipsius regis virtute suae obtinuit voluntati et domos quorumdam Beneventanorum destrui precepit. [1134. 7. 3] Princeps preterea a papa Innocentio, qui Pisis aderat, honorifice suscipitur et ibi usque in mense Martio permansit. [1135. 1. 1] Anno millesimo centesimo trigesimo quinto Dominicae Incarnationis, et sexto anno pontificatus domini Innocentii, mense Martio, tertia decima indictione. [1135. 1. 2] Hoc anno, princeps ipse, septimo die stante mensis Aprilis, cum viginti navigiis Neapolim venit et comprehendit Aversam, et Cucculum; quibus comprehensis Neapolim princeps ipse revertitur et ibi immoratus est cum Pisanis ipsis. [1135. 1. 3] Eodem anno, prefatus comes Rainulphus venit Neapolim cum quatringentis militibus et civitates suas et oppida dimisit. [1135. 2. 1] His ita peractis, prefatus rex medio mense Iunio venit Salernum, et exercitum congregavit, et super Aversam perrexit et eam igne ferroque est depopulatus, et bona eorum diripuit. [1135. 2. 2] Cumque rex ipse stragem illam fecisset, super Neapolim venit et diebus novem eam obsedit, sed populus civitatis et princeps nihil ex hoc trepidabant; rex autem civitatem illam capere non posse aspiciens eam dimisit, et Aversam perrexit et eam reedificari precepit.