Latin
1.142 to 1.145
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.142-145
Not analysed yet
[1135. 3. 1] His ita decursis, prefatus populus Pisanorum cum aliis viginti navigiis, quae supervenerunt, civitatem Amalfitanam pergunt, et eam comprehenderunt et eius bona universa diripiunt; sicque divitiis multis locupletati Pisas redeunt simul cum principe. [1135. 3. 2] Rex autem Pisanorum exercitum reverti deprehendens iterum Neapolim obsedit; cumque die quodam, in festivitate Nativitatis Sanctae Mariae, rex ipse navale bellum cum Neapolitanis incipere vellet, en subito tempestas affuit et omnes naves illas divisit, ita quod in profundum mergi putarent; et sic ad portum Puteolanum revertuntur. [1135. 3. 3] Tunc rex videns neque mari neque terra contra civitatem agere, navigia illa reverti precepit et ipse Salernum repedavit; deinde Siciliam ingressus est. [1135. 4. 1] Cumque Robertus princeps Pisas reverteretur, consilio domini papae Innocentii, simul cum domino Girardo cardinali et Riccardo, comitis Rainulphi germano, ad gloriosum Lotharium imperatorem festinavit. [1135. 4. 2] Qui honorifice ab ipso imperatore suscipiuntur et ei, qualiter principatum suum perdidisset, lacrimis multis intimavit; precatur etiam, ut pro amore domini papae sibi succurreret, et quod iniuste perdiderat, reintegraret. [1135. 4. 3] Imperator itaque, muneribus multis ei datis, promisit se ipso anno venturum ad Romanae Sedis libertatem et eiusdem principis restitutionem; et sic princeps ipse reversus domino papae Innocentio cuncta narravit. [1135. 5. 1] Ipso anno, magister militum Pisas perrexit, ut auxilium ab Apostolico Innocentio et Pisanis inveniret; qui a Pisanis diligenter susceptus est, et promiserunt libentissime ei auxilium inferre. [1135. 5. 2] Sed quorumdam inimicorum consilio auxilium illud promissum destructum est; unde magister ipse militum vehementer turbatus Neapolim revertitur et civitatem suam viriliter obtinuit. [1136. 1. 1] Anno millesimo centesimo trigesimo sexto Dominicae Incarnationis, et septimo anno papae Innocentii. [1136. 1. 2] Dum haec et multa alia agerentur, prefatus imperator Apostolico Innocentio mandavit, ut eum prestolaretur quia, Domino favente, sicut promiserat, in festivitate sancti Iacobi venire despondebat. [1136. 1. 3] Pontifex autem spirituali gaudio gavisus magistro militum destinavit omnia, quae imperator ei mandaverat. [1136. 1. 4] Deinde princeps ipse audiens civitatem Neapolim famis periculo urgeri, cum quinque navigiis ad eandem civitatem venit, et imperatoris adventum firmiter propalavit et cursu celeri Pisas revertitur. [1136. 1. 5] Continuo ad imperatorem festinans invenit eum Montes descendisse et super civitatem Cremonam castra sua posuisse; illico pedibus eius advolvitur lacrimis rogans, ut sibi exheredato subveniret.