Latin
1.169 to 1.170
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.169-170
Not analysed yet
[1137. 23. 1] Cumque privilegium hoc coram Beneventanorum cetu lectum esset, Deo salvatori omnium, et prefato regi et iam dicto antistiti gratias egimus quia, quod avi et patres nostri videre non potuerunt, libertatis et securitatis nobis dignatus est misericordia sua Iesus Christus largiri, et meritis non nostris offerre. [1137. 23. 2] Quid multa? Ex tanto nobis concesso beneficio, et firmato, cives universi servitia et honores prefato regi polliciti sunt, et sine offensione ad eius preceptum famulari. [1137. 24. 1] Dux preterea Rainulphus supramemoratus audiens regem illum sic devictum et animo consternatum cum paucis Salernitanam civitatem fuisse ingressum, consilio habito, mille fere equites et Apulorum peditum multitudinem congregavit. [1137. 24. 2] Nec mora, Troiam dimittens Capitinatam totam suae alligavit potestati. [1137. 24. 3] Et inde procedens super comitis Rogerii de Ariano comitatum advenit; qui continuo Alferium Draco, et Robertum de la Marca, et Robertum de Petra Maiore, et Robertum de Potofranco aliosque barones ipsius comitis suae subiugavit ditioni; postremo eundem comitem Rogerium ad suam coegit voluntatem. [1137. 24. 4] Quibus ita peractis, dux ipse prope castellum Paludis suorum virtute stipatus castrametatur, die quidem kalendarum Decembris. [1137. 24. 5] Mirabatur interea populus Beneventanus de ducis illius Rainulphi continentia et in predicti regis amore, et fidelitate et Anacleti servitio die noctuque simul cum domino Rossemanno antistite invigilabat. [1137. 25. 1] Aliud quoque non tegendum silentio fraternitati vestrae explicabo. [1137. 25. 2] Cumque prefatus abbas de Clara Valle, vir valde mirabilis et discretus, de pacis federe et Ecclesiae unitate cum nominato rege confabularetur, assidue rex ipse cum abbate illo stabilivit, ut tres cardinales ex parte Innocentii papae, qui eius interfuissent electioni, ad regem ipsum venirent, et tres ex parte Anacleti, et ordinem electionis utriusque regi ipsi insinuarent. [1137. 25. 3] Deinde rex ipse, ordine audito utriusque partis, sanctiorem et iustiorem eligeret electionem; et sic, Spiritu Sancto favente, ad pacis perveniret cum totius sui regni magnitudine firmamentum, quantum in sui arbitrio et scientia contineret. [1137. 25. 4] Cognoverat enim firmiterque crediderat, totius mundi christicolas parti favere Innocentii et eius pontificatum venerari; ipse vero solus cum regni sui latitudine discordabatur. [1137. 25. 5] Continuo ad Innocentium papam et Anacletum delegatum est, et cursu rapido regis positio destinatur. [1137. 25. 6] Placuit itaque eis, et consilio eorum firmato, ex parte papae Innocentii Aimericus cancellarius et Girardus cardinalis, vir valde venerabilis, simul cum predicto abbate de Clara Valle Salernum super huiuscemodi electione ventilanda advenerunt; ex parte vero Anacleti Mattheus cancellarius, et Petrus Pisanus cardinalis et cardinalis alius nomine Gregorius similiter acceleravere. [1137. 25. 7] Quibus ita congregatis, rex ille, ut erat sagacis animi providique consilii, prius partem Innocentii quatriduo usque ad occasum mirabiliter, et ultra quam credi potest, examinatur; sequenter autem Anacleti partem quatriduo similiter perscrutatus est. [1137. 25. 8] Studiose igitur et diligenter partibus utriusque electionis auditis, rex ipse clerum omnem et populum civitatis Salernitanae congregari mandavit, et episcopos et abbates monasteriorum, qui convenerant, et coram eis taliter exorsus est: [1137. 25. 9] "Domini et fratres, credimus vestram non latere prudentiam, qua de re cardinales istos partis utriusque fecerim convocari; putavi etenim, quantum nostrae attinet virtuti, tali et tanto negotio finem imponere, et iustitiae semitam evidenter sectari. [1137. 25. 10] Sed quia multis questionibus variisque responsionibus animus noster impeditur, solus ego super hoc tanto negotio finem impendere nequeo. [1137. 25. 11] Unde, si dominis istis cardinalibus videtur, ordinem utriusque scribant electionis et ab utraque parte unus mecum Siciliam descendat cardinalis ubi, favente Domino, Nativitatis Iesu Christi salvatoris festivitatem celebraturi sumus. [1137. 25. 12] Ibique sapientes archiepiscopos, episcopos aliosque inveniemus prudentis animi viros, quorum consilio Anacleti partem usque modo sectatus sum; nunc itaque ipsorum aliorumque sapientum consilio super hoc negotio, divina inspirante clementia, certissimum finem, quantum meae attinet potestati, imponemus". [1137. 25. 13] Cardinalis ad haec Girardus respondit: [1137. 25. 14] "Sciatis re vera, quoniam ex parte nostra ordinem partis nostrae non scribemus: audistis enim ex ore nostro seriem electionis, audistis omnia, quae circa nos gesta sunt; cardinalem quidem mittemus Guidonem de Castello, sapientem utique virum et discretum, qui vobiscum, sicut petitis, Siciliam veniat. [1137. 25. 15] Deinde, sicut sapientiae vestrae placuerit, perficiatis, Spiritus Sanctus Paraclitus cor vestrum illuminet, et corde recto ad Ecclesiam et veritatis lumen perducat". [1137. 25. 16] Et his actis, unusquisque ad propria remeavit. [1137. 25. 17] Altera die adveniente, predictus Girardus cardinalis cum suis reversus est; solus autem Guido prefatus cardinalis remansit cum rege profecturus, sicut statutum est; ex parte vero Anacleti similiter cardinalis alius destinatur. [1137. 25. 18] Quibus patratis, navigio parato, rex ipse Siciliam transfretavit.