Latin
1.171 to 1.174
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.171-174
Not analysed yet
[1137. 26. 1] Dux preterea Rainulphus iam nominatus prefatum castellum Paludis viriliter obsedit, quod preliis multis et machinationibus cotidie expugnabat. [1137. 26. 2] Videns autem dux ipse castellum illud capere non posse, consilio habito, castellum illud dimisit et in finibus Alifanis secessit; qui continuo civitatem illam et munitionem castelli comprehendit et suae obtinuit potestati. [1137. 27. 1] Hoc anno Anacletus, qui sub nomine pontificatus advixit, septimo die stante mensis Ianuarii mortuus est; qui sedit annis septem, et mensibus undecim et diebus viginti duobus. [1137. 27. 2] Innocentius itaque pontifex, viribus sumptis et amicorum virtute accepta, contra inimicos viriliter insilivit. [1137. 27. 3] Rossemannus igitur episcopus totius civitatis tintinnabula Beneventanae pulsare precepit, mortem illius Anacleti significando. [1137. 28. 1] Hoc anno, predictus imperator, cum ad imperium suum revertebatur, mortuus est in partibus Tusciae; et eo defuncto, Corradus ad imperium unanimi voto sublimatus est. [1138. 1. 1] Anno millesimo centesimo trigesimo octavo, et nono anno pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis, mense Martio, prima indictione. [1138. 1. 2] Cumque predictus Anacletus mortuus esset, cardinales sui, consilio accepto a fratribus ipsius Anacleti, ad regem miserunt Rogerium ipsius Anacleti mortem significantes et, si ei placeret, papam constituerent. [1138. 1. 3] Rex itaque, ut domini papae Innocentii partem impediret, voluntati eorum assensit et papam eligendi potestatem dedit. [1138. 1. 4] Qui Romam reversi, fautoribus eorum congregatis, medio mense Martio, Gregorium cardinalem papam sibi et invasorem constituerunt, Victoremque eum vocaverunt: sed Dei misericordia auxiliante, hereses illa et invasio pauco tempore regnavit. [1138. 1. 5] Diebus autem non multis evolutis, fratres predicti Anacleti tantam cognoscentes turbationem, in se reversi, Domino favente, cum predicto domino Innocentio papa pacis firmamentum composuerunt. [1138. 1. 6] Et ipsi et omnes eius adversarii ad eius fidelitatem conversi sunt; et sceleratus ille, qui sub Victoris nomine apparuit, vestem et mitram deposuit et ad voluntatem pontificis Innocentii pervenit. [1138. 1. 7] Sicque gaudio magno et gloria exultationis tota Romana civitas exultavit, et pontifex ipse Innocentius ad unitatem Ecclesiae et concordiam, auxiliante Domino, perducitur.