Latin
1.23
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.23
Not analysed yet
[1114. 2. 1] Qualiter autem in Sacro Beneventano palatio comestabulus ipse affuerit, retexam. [1114. 2. 2] Cumque, sicut prelatum est, archiepiscopus Roma reversus fuisset, cum quo et Petrus Portuensis episcopus et Romualdus diaconus, sanctae Romanae Sedis cardinales ab ipso papa missi pro pace invenienda fuissent, nec mora, in ipso eorum adventu eisque nondum hospitatis, populus ferina mente commotus palatium Dacomarii, in quo comestabulus habitabat, ascendens, vociferabatur dicens, quod [1114. 2. 3] "Pacem desideratam, nisi cito feceritis, omnino, gladiis acceptis, per plateas moriemur!" . [1114. 2. 4] Insuper minas et opprobria comestabulo inferebant dicentes, quod pro unius hominis comestabilia guerram passuros non posse, et sic turpiter vitam finire. [1114. 2. 5] Alia quidem die surgente, pars archiepiscopi arma et belli apparatus super campanili imposuit, quatenus eum armis et lapidibus debellatum eicerent. [1114. 2. 6] Seditionem itaque populi Portuensis episcopus deprehendens, cum eodem comestabulo et fidelibus Beati Petri curiam Principis advenit; ibique in conspectu omnium taliter allocutus est: [1114. 2. 7] "Afflictionem et famis penuriam, quam diu pro fidelitate Beati Petri passi estis et patimini, dominus noster papa et a quibusdam audivit, et ab archiepiscopo deprehendit; unde sciatis eum toto mentis affectu contristari, et super audita mirabiliter dolere. [1114. 2. 8] Iccirco nos et archiepiscopum vestrum delegavit quatenus, Deo adiuvante, pacem consequi valeatis. [1114. 2. 9] Propterea fidelitatem vestram monemus orando, ne superbia aut furore moveamini, dum nos cum aliis sapientibus viris pacis consilium vobis necessarium invenire possimus; tam enim grave et laboriosum negotium nemo precipiti animo agere poterit. [1114. 2. 10] Ideo nemo armis superbiat quatenus, si Deo placuerit, pacem, omni furore deposito, invenire mereamur". [1114. 2. 11] Haec et alia huiusmodi eo loquente, vox populi ad sidera tollitur dicentis: [1114. 2. 12] "Orationes istas, quas funditis, nos ullo modo audire non possumus, nisi pacem citissime nobis dederitis!" . [1114. 2. 13] Tunc, alio die adveniente, populus dilationes et inducias, quas ponebant, non ferens, domum Persici iudicis agreditur, quam ex toto destruxissent, sed quorumdam amicorum auxilio evasit. [1114. 2. 14] Portuensis igitur episcopus seditionem populi placare non valens, aurora alterius diei surgente, recessit comestabulo precipiens, ut palatium Principis ascenderet, et sic populi sevientis rumorem evaderet; qui iussui eius favens, taliter Sacrum palatium habitavit. Sed redeamus ad causam.