Latin
1.24
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.24
Not analysed yet
[1114. 3. 1] Archiepiscopus autem dicta comestabuli audiens, pacis firmamentum ordinatim describens, sicut postulaverat, ei mandavit. [1114. 3. 2] Audita namque serie scripturae pacem continente, ait comestabulus: [1114. 3. 3] "En pacis firmamentum optimum est; nunc domino nostro mittatur, et sicut imperaverit, assequamur". [1114. 3. 4] Interea archiepiscopus ipse, et vir quidam nomine Fulco, in episcopio sepe complures civium convocans, dicebat: [1114. 3. 5] "Nos domino papae vestram patefecimus necessitatem, a quo et accepimus, ut finem cum Normandis faceremus; iccirco superfluum videtur pacem descriptam ad eum remitti". [1114. 3. 6] Civium vero quidam aliarum inimicitiarum odio repleti, animos aliorum incitantes palam exclamabant, se pro illius comestabilia guerram passuros non posse; consilio habito, coniuraverunt intra episcopium, quod Landulphum illum de Greca comestabulum esse non consensissent, exin et dum dominus papa consilio Normandorum illum honori non redidisset. [1114. 3. 7] Sacramento taliter eo invento, archiepiscopus predicto comestabulo episcopum Abellinensem et quosdam presbiterorum misit, ut honorem dimitteret, sicut dictum est; qui et similiter respondit. [1114. 3. 8] Deinde alia die sabati, quarto decimo die intrante mensis Martii, comestabulus cum suorum caterva armatus in medium plateae exiit dicens, quod [1114. 3. 9] "Videre vellem eos, qui me de palatio et honore eicere minantur! [1114. 3. 10] Laudabilius quidem est sic animam redere, quam ita turpiter, aut auri pondere obstrictus promisso, honorem acceptum dimittere!" . [1114. 3. 11] Audito igitur archiepiscopus belli apparatu et campana palatii tristiter sonante, suos iussit vocari fautores, ut cum Normandis, quam posuerant, pacem firmarent; si autem comestabulus ipse resistere vellet, paratos eos haberet. [1114. 3. 12] Interim pars archiepiscopi domum cuiusdam fidelis comestabuli agreditur, quia eis non consentiebat; quod comestabulus audiens, ut domum agressam defenderet, properavit; sicque, eo viso, bellum inceptum est civile, in tantum quod alii per campanilia, alii per tecta domorum atque alii per plateas pugnarent. [1114. 3. 13] Postremo pars archiepiscopi, fortuna conversa, victoriam capiens, comestabulum illum cum suis usque ad palatium Principis secuta est; quosdam autem ex utraque parte vidimus vulneratos. [1114. 3. 14] Comestabulus itaque se in palatio recipiens parumper ibi moratus est, donec archiepiscopus ei fidem dare deberet in persona videlicet sua et suorum sequacium. [1114. 3. 15] Cives interea protelationem hanc non ferentes, et quod sitibundo pectore pacem querebant optatam, ei lapidibus minabantur ut, si cito de palatio non descenderet, eum vi caperent et membratim illum perimissent. [1114. 3. 16] Ipse autem Landulphus se circumventum aspiciens, se archiepiscopo et civibus redidit; insuper iureiurando firmavit, quod comestabiliam, et rectoraticum aut aliquam baliam publicam non acciperet, nisi bona voluntate archiepiscopi, et Roffridi archipresbiteri, et Alechisii archidiaconi, et Roffridi filii Gaiderisii, et Roffridi a Porta Aurea, et Gervasii, et Vitalis filii Ioannis Galli, et quod malum meritum archiepiscopo et omnibus Beneventanis non rederet et, si aliquis redere vellet, disturbaret sine fraude et malo ingenio. [1114. 3. 17] Quo facto, et a militibus, qui eum secuti sunt, huiusmodi fides accepta est, et sic unusquisque ad propria remeavit; et Landulphus ille de Greca domi, posita comestabilia, secessit: videlicet eodem mense Martio, quo ordinatus est, descendit, unius solummodo anni spatio in honore perseverans. [1114. 3. 18] Alia autem die surgente dominica, postquam haec peracta sunt, comes adveniens Robertus cum militum et peditum multitudine in capite pontis Maioris sacramento ipse, et Rao dominus Ceppalunis, et Ugo de Castello Potonis pacem promissam cunctis vitae eorum diebus confirmaverunt; idipsum etiam Iordanus comes, et Robertus Sclavus et Girardus de la Marca iuraverunt. [1114. 3. 19] Cumque, sicut supra relatum est, archiepiscopus in persona comestabuli et aliorum videlicet militum peditumque, velut ipse postulaverat, securitatis verba dedisset, domum, honore posito, adiit. [1114. 3. 20] Ipso namque eunte, archiepiscopo et Beneventanis videbatur, quod pacem diu desideratam lucrarentur. [1114. 3. 21] Deinde comestabulus, securitate accepta, domi residens existimabat nihil aliud procul dubio agere, quam erga sua animum securiter impendere; erat enim, ut fati sumus, graviter vulneratus. [1114. 3. 22] Amici igitur eius et Beati Petri fideles, quorum mens super illius contumelias iniuriasque fideliter contristabatur, die noctuque licet non in propatulo eum solabantur hortantes, ne animus eius circa accepta tristis foret, cum haec, quae viderant quaeque facta super eo fuerant, pro Beati Petri fidelitate perpessus fuisset. [1114. 3. 23] Archiepiscopus autem eiusque fautores haec audientes, suspicione quadam repleti, sperantes Landulphum consilium pro comestabilia reintegranda accipere, ei sepe sepiusque miserunt, et ut civitatem exiret, et amicorum consortia desereret, dum dominus papa eum, qualiter premissum est, honori solito redidisset. [1114. 3. 24] Tunc comestabulus verba ferentibus aliisque concivibus palam exclamabat, quod [1114. 3. 25] "Super huiusmodi verbis miramur omnino, cum ab omni Beneventanorum cetu coactus comestabiliam dimiserim, et promissam archiepiscopi securitatem circa nos versari quoquo modo non viderim!" . [1114. 3. 26] Tandem comestabulus populi sevientis videns pertinaciam magis magisque inflammari, consilio habito, die dominica in Ramis Palmarum, aurora scilicet surgente, Montem Fuscum paucis cum militibus expetivit. [1114. 3. 27] Deinde archipresulis coniuratio nondum perfidiae inchoatae fidem tribuens, Ioannem et Persicum iudices, aliosque nobilium et bonorum hominum sacramento perstrinxit, quo comestabulus ipse iuraverat, aliosque civium, tenore omni remoto, putans eos inimicitiarum merita eis retribuere, alligavit. [1114. 3. 28] Cumque istiusmodi facti, et ultra quam credi potest, nefandi, predicti Apostolici aures fama tetigisset, tactus dolore intrinsecus super dilecti filii sui comestabuli expulsione lacrimis, sicut audivimus, manantibus, spiritu infremuit; qui confestim archipresulem Landulphum ab omni, quod acceperat a Sede Romana, officio coram omnibus deposuit, similiterque omnes suos sequaces anathematis vinculo, donec satisfecerint, alligavit. [1114. 3. 29] Sed, si lectoris caritati asperum non videbitur, quid post illatam excommunicationem actum Beneventi sit non pretereundum, exarabo; Deum enim testor, nihil aliud posuisse, preter quod viderim et audiverim, scripsisse.