Latin
1.25 to 1.26
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.25-26
Not analysed yet
[1114. 4. 1] Tali igitur anathematis sententia in Beati Petri adversarios longe lateque divulgata, delegavit prefatus Apostolicus Beneventum Anastasium et Albanensem episcopum, cardinales Romanae Sedis idoneos, cupiens, quid Beneventanus populus in animo haberet, cognoscere. [1114. 4. 2] Cardinalibus etenim ipsis hospitatis, triduo post cetus omnis Beneventanorum in Sacro Beneventano palatio convenit, ibique omnia, qualiter Beneventi acciderant negotia et guerrae origo surrexerat, coram cardinalibus illis radicitus recitatum est. [1114. 4. 3] Quibus auditis, Anastasius in verba prorumpens inquit: [1114. 4. 4] "Ad videnda, domini et fratres, Romae quae audierat, dominus noster papa negotia et investiganda nos precepto sciatis esse delegatos. [1114. 4. 5] Unde, prout melius, Deo annuente, poterimus circa pacis et utilitatis vestrae proficuum nos die noctuque consilium et auxilium prebebimus". [1114. 4. 6] Istis et his similibus taliter prolatis, unusquisque ad propria remeavit. [1114. 4. 7] Diebus autem non multis elapsis, vir ille, cuius mentionem fecimus, nomine Fulco, ex huius seculi ergastulo anathematis vinculo irretitus, heu miser, migravit! [1114. 4. 8] His taliter actis, cardinalis ipse Romam tetendit. [1114. 5. 1] Cumque cardinalis ipse Anastasius Romam peteret, dominus papa Paschalis, archiepiscopis, episcopis et abbatibus congregatis, mense Octubro primum post ipsius regressum adveniente, Ceparani concilium constituit; ad cuius sacri conventus frequentiam Guidelmus dux et Robertus princeps, mille fere equitum numero congregato, perrexere. [1114. 5. 2] Landulphus vero de Greca comestabulus literis domini papae specialibus ad iddem sacrum concilium arcessitus honorifice commeavit; qui a domino papa officiosissime susceptus est: hic namque fraudem devitans Normandorum navigio quodam securiter transfretavit. [1114. 5. 3] Iordanus autem comes timens, multorum suorum pondere delictorum oneratus, ad tale tantumque concilium pergere, legatos suos direxit. [1114. 5. 4] Archiepiscopus namque Landulphus, suffraganeis suis convocatis innumeraque auri et argenti copia congregata, cum comite Roberto ad conventum illum tetendit. [1114. 5. 5] Talibus igitur et tantis patribus proceribusque congregatis, in medio conventus ipsius, die videlicet sabati, ducatum Italiae, Calabriae et Siciliae duci prefato Apostolicus concessit. [1114. 5. 6] Concilio itaque mirabiliter ordinato, Apostolicus ipse coram omnibus super Landulpho archipresule lacrimabiliter, et quod comestabulum suum expulisset Landulphum, et quod literis suis vocatus ad eum ire contempsisset, condolens conquerebatur; ipse vero archipresul nolens, immo timens conventum illum sine loci et offici restitutione ingredi, apud Insulam, Ceparani proximam, hospitatus est. [1114. 5. 7] At ubi Apostolicum conquerentem ipse comperiit, quosdam Romanorum prefectum etiam vocari iussit: videlicet ut, cumque potuissent, misericordiam a domino papa pro eo impetrarent; quin etiam dicebat archiepiscopus, se domino papae ex omnibus illatis querimoniis iustitiam facturum, dummodo ei et locum concilii et officium restitueret. [1114. 5. 8] Hoc Apostolicus audito, consilio habito, et locum et officium ei reintegravit; cumque taliter restitutus fuisset, nec mora, conventum illum, die videlicet lunae, cum comite Roberto adivit. [1114. 5. 9] Quid plura? Eo reintegrato, per diaconum quendam ad faciendam iustitiam in presentiarum Apostolicus vocari precepit; qui continuo surgens voce lacrimabili coram omnibus respondens inquit: [1114. 5. 10] "Primitus gratias ago Deo, et beato Petro et tibi domino nostro papae Paschali de restitutione loci et officii; nunc autem, domine pater, vestram imploro paternitatem, ut misericordiam super me, quem sanctitas vestra apud Beneventanam sedem plantavit, habeatis". [1114. 5. 11] Apostolicus autem hoc audiens: "Unde vis", inquit, "ut misericordiam super vobis habeamus?" . [1114. 5. 12] Et archipresul: "Domine, quia audivi vos erga me indignatos fore, cum me literis vestris arcessiri iussistis et curiam vestram non adveni". [1114. 5. 13] Et Apostolicus: "Quare", inquit, "ut ipse asseris, vocatus curiam non advenisti?" . [1114. 5. 14] Archiepiscopus ad haec: "Domine", inquit, "pater, et timore coactus vestrae indignationis, et quorundam minantium, non adveni vocatus, et quod legatos meos episcopos quidem non accepisti, et alium quendam, quem prius direxeram, adversarii nostri verberibus afflixere". [1114. 5. 15] Ad haec Apostolicus: "Legatos tuos, quos dicis episcopos, iccirco non exaudierim, quia iustitiae faciendae verba non dixerant, immo mercedis causa pro vobis, et pietatis, venerant; legatum autem alium, quem verberatum profiteris, nec vidi neque eius forma ullo modo ad nos pervenit!" . [1114. 5. 16] Cumque archiepiscopus ipse ex omni parte detentum se veris aspexisset responsionibus, aliam adinvenit excusationem, dicens: [1114. 5. 17] "Domine pater, terminum competentem mihi veniendi non tribuisti unde, si placet, venire nec potui nec, ut dixi, metu compulsus ausus fui". [1114. 5. 18] Et Apostolicus: "Sed quia literas nostras contempsisti, asseris te nunc non pro contemptu, metu autem ad nos non venisse; competentem enim terminum veniendi procul dubio largitus fui, ab idibus scilicet Aprilis et sex mensium spatio interposito!" . [1114. 5. 19] Unde literas vocationis in medio legi precepit: [1114. 5. 20] "Verum tamen isti nostri fratres deliberent et, quam opponis excusationem, canonicam fuisse decernant". [1114. 5. 21] Et precepit quibusdam cardinalibus quidem et archiepiscopis Romanae Sedis iudicibus, ut in partem semoti super huiusmodi excusationem archipresulis sententiam extenderent. [1114. 5. 22] At ipsi in partem euntes, sententiam illam diu ventilantes, taliter in conspectu omnium regressi iudices ipsi protulerunt: [1114. 5. 23] "Domine archiepiscope Beneventane, quoniam non pro contemptu sed metu asseritis vocatum ad curiam te non venisse, dicimus et iudicamus hanc canonicam non esse excusationem". [1114. 5. 24] Iudicio etenim talium tantorumque patrum extenso, capitula sanctorum patrum predecessorum coram omnibus exhiberi et legi Apostolicus precepit, confirmata scilicet in conventibus et super contemptoribus ordinata. [1114. 5. 25] His ita perfectis, super tanto et tali negotio a cardinalibus et episcopis diu ventilatum est. [1114. 5. 26] Sed quid plura? Diaconus eum iterato ad iustitiam vocavit faciendam; qui continuo assurgens: [1114. 5. 27] "Unde?" ,inquit. [1114. 5. 28] Et Apostolicus: "Quia suscepisti regalia Beati Petri extra nostram voluntatem, et claves tenuisti portarum, et palatium invasisti, et Landulphum expulisti, et galeam sumpsisti, et clipeum, et Fulconem illum ad sacramentum impulisti!" . [1114. 5. 29] Hoc ipse archiepiscopus audito, respondit: [1114. 5. 30] "Vere regalia Beati Petri non alia de causa accepi, sed vestra pro fidelitate; nam, cum Beneventi aderas, civitatem mihi commendasti. [1114. 5. 31] Portarum vero claves non ego susceperam: hunc sane, qui eas retinet, fidelem tuum omnino confitemur. [1114. 5. 32] Clipeum profecto non accepi; galeam quidem tuli capitis pro munitione, ne lapide aliquo opprimerer. [1114. 5. 33] Normandos, ut dixistis, non introduxi: Longobardos vero sexdecim pro auxilio populi civitatem ingredi fecerim!" . [1114. 5. 34] Sacramentum Fulconis iussu suo factum fuisse, et populi iusiurandum, denegavit. [1114. 5. 35] His omnibus Apostolicus auditis, cardinalibus iterum et prefatis iudicibus precepit, ut super omnibus istis et contemptu sententiam exprimerent. [1114. 5. 36] Cumque archiepiscopus ipse huiusmodi preceptum et, ut ita dicam, terribile audisset, Guidelmum ducem supramemoratum, et Robertum principem, et Petrum filium Leonis, nec non et episcopos exorabat dicens: [1114. 5. 37] "Domini proceres et episcopi confratres, dominum nostrum papam Paschalem, precor, orate, ne me in conspectu omnium taliter confundat et dedecoratum dimittat; si vero eius clementiae placuerit, exilium petam vel mare transfretabo". [1114. 5. 38] Tunc proceres ipsi euntes pedibus domini papae advoluti, sicut archiepiscopus rogaverat, deprecati sunt; quod minime obtinere valuerunt. [1114. 5. 39] At ipsi iudices ex precepto euntes, licet dolendo et protelando, reversi tale super Landulpho dedere iudicium; iudicibus enim ipsis, ut dixi, moram facientibus super sententiam, precepit Apostolicus adiurando, ut per fidem, quam beato Petro et ei deberent, quod canonicum esset dicendum, dicerent! [1114. 5. 40] At episcopus Portuensis primus omnium, licet egre et tantae sententiae dolore turbatus, ait: [1114. 5. 41] "Quoniam regalia Beati Petri suscepisti, et claves portarum tenuisti, et palatium invasisti, et Landulphum expulisti, et curiam venire vocatus contempsisti, iudicamus super vos depositionis sententiam, et contra Beatum Petrum et dominum nostrum papam fecisse!" . [1114. 5. 42] Idipsum Capuanus archiepiscopus et Gregorius cardinalis affirmavere. [1114. 5. 43] Volentibus autem aliis iudicibus eandem confirmare sententiam, Landulplhus ipse et medio conventus illius timore coactus et sententiae talis gladio perculsus surrexit. [1114. 5. 44] O qualem, si interesses, lector, fletum videres et Landulphi illius pallidum aspiceres vultum, cum ex ore tantorum iudicum, qui decoratus Beneventana Sede et prae aliis gloriosus ubique fuerat, deponebatur. [1114. 5. 45] Quid dicam? Subsellio eius levato, metuendum illud concilium, ut mente captus, dereliquit.