Latin
1.48 to 1.51
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.48-51
Not analysed yet
[1120. 4. 1] Hoc anno, supramemoratus papa Calixtus ab ultramontanis partibus reversus est, et nono die intrante mensis Iunii Romam ingreditur. [1120. 4. 2] Unde factum est, quod Petrus Portuensis episcopus, tunc vicarius, cum aliis cardinalibus Romae manentibus, aliisque clericorum turmis et viris utriusque sexus obviam pontifici illi properavit. [1120. 4. 3] Gaudium igitur populi Romani et letitiam si, lector, aspiceres, diceres et miratus prae gaudio tanto sub honore et triumpho pontificem quempiam Urbem ingressum non fuisse. [1120. 4. 4] Audiens itaque Ugo cardinalis, qui tunc Beneventanam civitatem regebat, Apostolici adventum, Romam festinus tetendit et cum illo cives complures adierunt. [1120. 5. 1] Eodem anno, nono die intrante mensis Iulii Rao nomine dominus Ceppaluni mortuus est. [1120. 6. 1] Hoc anno, Bernardus abbas monasterii Sanctae Sophiae tertio kalendas Augusti migravit ad Dominum; post obitum vero ipsius abbatis quaedam monachorum pars, ultimo die stante mensis Iulii, monachum quendam Ademarium nomine, abbatis Madelmi nepotem, in abbatem elegerunt. [1120. 6. 2] Ad cuius electionem Ioannes venerabilis decanus, Ioannes Grammaticus, vir per cuncta laudabilis, Rao sacerdos et monachus aliique monachorum sapientum non consenserunt: unde factum est, quod discordia ineffabilis inter eos habita est. [1120. 7. 1] Hoc anno, dominus noster papa Calixtus, accepto consilio, Beneventum advenit, et octavo die intrante mensis Augusti civitatem ingressus est. [1120. 7. 2] Audiens itaque Beneventanus populus ipsius adventum longe lateque optatum extra civitatem duorum milium spatio gaudio magno repletus egrediebatur; tandem Apostolicus ipse a clericis, hebreis et monachorum turba, et a presbiteris civibusque omnibus gloria et gaudio magno suscipitur. [1120. 7. 3] Preterea Amalfitani omnes plateas cunctas vestibus sericis, palliisque et ornamentis pretiosis in adventu illius ornaverunt; infra ornamenta vero turribula aurea, argentea cum odoribus et cinnamomo posuerunt. [1120. 7. 4] Pedes namque Apostolici et habenas equi cives quatuor a ponte Leproso et usque ad portam Sancti Laurentii ducebant; deinde quatuor alii usque ad episcopium; ab episcopio autem quatuor iudices Ioannes, Persicus, Guisliccio et Landulphus usque ad Sacrum Beneventanum palatium detulerunt. [1120. 7. 5] In comitatu Apostolici, lector, si adesses, timpana percussa, cimbala tinnientia et liras sonantes aspiceres et re vera firmares, Apostolicum alium tali sub triumpho et gaudio ingressum non fuisse civitatem.