Latin
1.52 to 1.53
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.52-53
Not analysed yet
[1120. 8. 1] Diebus autem non multis decursis, complures civium, qui amici Landulphi quondam comestabuli extiterant, Apostolicum precantur, quatenus ei copiam habitandi tribueret in civitate: comestabulus vero per triennium Montem Fuscum habitaverat. [1120. 8. 2] Apostolicus igitur fidelium suorum precibus favens, sicut postulaverant, licentiam impendit; continuo obviam exeuntes cum Iordano comite, qui pro eo venerat, Landulphum illum civitatem introduxere. [1120. 9. 1] Audiens autem Calixtus pontifex discordiam illam, quae inter fratres monasterii Sanctae Sophiae pro electione facta supradicti Ademarii regnabat, monasterium advenit, et congregatis fratribus, satis abundeque super electione tali locutus est. [1120. 9. 2] Tandem, cognita rei veritate, et quia electio illa canonica et regularis non valebat, a Petro Portuensi episcopo ceterisque cardinalibus, qui illuc convenerant, irrita et fracta iudicata est; confestim a pontifice Calixto confirmatur. [1120. 9. 3] Quid multa? Licentiam fratribus dedit ut, quem vellent, abbatem eligerent; quo facto, ad palatium Apostolicus reversus est. [1120. 9. 4] In crastinum autem, quarto decimo die intrante mensis Augusti, tota fratrum collectio locum capituli solitum ingreditur ibique, Spiritu Sancto mediante, de facienda electione pleniter tractavit. [1120. 9. 5] Interea predictus Ioannes venerabilis decanus personam fratris ad tantum ferendum pondus idoneam elegit, et fratribus in unum congregatis eam patefecit; denique unumquemque interrogavit, si persona ipsa eis complaceret; at ipsi una voce, una concordia dignam fore clamavere. [1120. 9. 6] Fratres vero ipsi numero fere quinquaginta convenerant, et clamantibus illis, personam illam Ioannis quidem Grammatici, virum prudentem, ornatum moribus, comprehendunt et eum invitum et renuentem iubilando cathedram supersedere fecerunt; ipse autem indignum, infelicem se coram nobis omnibus clamitabat. [1120. 9. 7] Deinde actio venerabilis sacra: et monachus virgam in manu eius pastoralem posuit, et eum ad locum abbatis in capitulo statuerunt; continuo decanus primum, postea fratres omnes pedibus eius, ut moris est, advolvuntur et unicuique pacis osculum ipse donavit. [1120. 9. 8] Electo autem eo, nuntium Calixto pontifici dirigit congregatio, significans Ioannem Grammaticum electum fuisse; audiens igitur Apostolicus, quod regulariter electio illa fieret, complacuit ei, et confirmavit. [1120. 9. 9] Diebus autem non multis excursis, predictus pontifex Calixtus monasterium Sanctae Sophiae advenit, et inter Missarum solemnia quarto decimo kalendas Septembris prefatum Ioannem Grammaticum, quem congregatio monasterii elegerat in abbatem, consecravit. [1120. 9. 10] Die vero ipsius consecrationis dedicatio altaris Beati Mercurii celebratur in Sancta Sophia.