Latin
1.57 to 1.61
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.57-61
Not analysed yet
[1121. 2. 1] Hoc anno, octavo decimo kalendas Iunii Robertus de Monte Fusco a Rogerio, filio Trogisii, et fratribus suis apud Beneventum gladiis, heu miser, maceratus est: quem si, lector, aspiceres, capite orribiliter ceso membrisque eius divisis et per partes diffusis, miseratione motus lacrimarum fontem super eo produceres et de tali tantoque homicidio mirareris! [1121. 2. 2] Predictus autem Ioannes monasterii Sanctae Sophiae abbas venerabilis cum quibusdam fratribus ad cadaver illud properavit, et eo viso, mirabiliter orruit mirabiliusque lacrimatus est; nec mora, illum taliter cruentatum ad monasterium perduci precepit, quem iuxta ritum Christianorum occisorum sepellierunt. [1121. 2. 3] Confestim comes Iordanus Montem Fuscum properavit, et pactis intervenientibus, suae castellum illud obtinuit potestati. [1121. 3. 1] Eodem anno, supradictus pontifex Calixtus, exercitu congregato, super civitatem nomine Sutrim tetendit: Gregorius autem ille, quem predictus rex in pontificem statuerat, civitatem ipsam obtinebat. [1121. 3. 2] Quid longius morer? Viribus sumptis, civitatem illam comprehenderunt et Gregorium illum turpissime, ultra quam credi potest, iniuriis afflictum ligaverunt; deinde illum super camelo imponentes Romam taliter captivum et vestibus propriis exutum perduxere, nono kalendas Maias. [1121. 3. 3] Pontifex igitur Calixtus Deo et Petro apostolo gratias agens, gaudio magno repletus Urbem triumphans ingressus est; deinde, consilio invento, ad monasterium Sanctae Trinitatis, quod Cava dicitur, illum delegavit. [1121. 4. 1] His ita peractis, predictus pontifex Calixtus, consilio invento, Salernum ivit, quinto die intrante mensis Septembris, ut pacis firmamentum cum duce Guidelmo et Rogerio comite confirmaret. [1121. 5. 1] Hoc anno, quarto kalendas Septembris archiepiscopus Salernitanus, nomine Alfanus, defunctus est; quo defuncto, Calixtus supramemoratus pontifex Romualdum diaconum cardinalem archiepiscopum Salerni consecravit, mense Septembris mediante. [1121. 6. 1] Hoc anno, Robertus Sclavus obiit decimo die stante mensis Decembris, et Rachisius abbas Sancti Modesti; ad cuius obitum Ioannes venerabilis abbas monasterii Sanctae Sophiae cum quibusdam fratribus properavit. [1121. 6. 2] Continuo cadaver eius ex more paratum ad monasterium sepelliendum perduxit; deinde, peractis exequiis, in tumba quadam marmorea positum est.