Latin
1.62
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.62
Not analysed yet
[1121. 7. 1] Aliud quoque, si placuerit, explicabo. [1121. 7. 2] Septima namque die kalendarum Martiarum Agnes, abbatissa monasterii Sancti Petri Apostoli, quod situm est infra civitatem Beneventanam, in Sacro Beneventano palatio ascendit et super Bethleem, abbatissam monasterii Sanctae Mariae, quod est constructum ad portam Summam conquesta est, videlicet quod contra voluntatem suam abbatissa effecta esset de predicto monasterio Sanctae Mariae, affirmans quidem monasterium illud suae ditioni positum et monasterio Beati Petri subditum esse. [1121. 7. 3] Apostolicus autem hoc audiens predictam Bethleem vocari precepit, ut iustitiam ex hoc consequeretur. [1121. 7. 4] Continuo adveniens querimonias audivit et per advocatos suos respondit, se dictis illius fidem dare non debere, nisi rationibus scriptis, quae dixerat, probaret. [1121. 7. 5] Tunc Apostolicus, quia valde infirmabatur, curiam in conspectu suo servare non poterat: Divitio Tusculano episcopo, et Grisocono cancellario, Roberto Pariensi et aliis cardinalibus precepit, ut super hoc negotio iudices existerent et discordiam utriusque monasterii, rationibus cognitis, sedarent; quod et factum est. [1121. 7. 6] His ita decursis, prefata Agnes abbatissa per advocatum suum ostendit privilegium quoddam, per quod Leoprand, olim dux civitatis Beneventanae, concessit et tradidit predictam ecclesiam Sanctae Mariae cum omnibus suis pertinentiis sub iure et dominio predicti monasterii Sancti Petri Apostoli. [1121. 7. 7] 0stendit item privilegia, quibus Pandulphus princeps et eius successores confirmaverant eandem ecclesiam Sanctae Mariae sub potestate iam dicti monasterii Beati Petri; iterum protulit alia privilegia et munimina ipsius, monasterio pertinentia. [1121. 7. 8] Ad haec iam dicta Bethleem, abbatissa monasterii Sanctae Mariae, per advocatum suum produxit in medium cartas et instrumenta eiusdem, monasterio pertinentia, in quibus continebatur, a quinquaginta annis iam preteritis et usque ad presens abbatissam continuatim in monasterio Sanctae Mariae prefuisse; ex quibus prior fuerat Labinia nomine; secunda Sicelgarda, et aliae, quarum nomina in earum instrumentis legebantur. [1121. 7. 9] Nos autem memoriae ducimus ex moderno tempore abbatissam Labiniam eidem monasterio secundam prefuisse. [1121. 7. 10] Similiter in ipsis muniminibus legebatur, prepositas ipsi monasterio per se causas et negotia et prefuisse et egisse. [1121. 7. 11] Ostensis itaque ab utraque parte privilegiis et muniminibus illis, et lectis, predicti cardinales, iudices dati, in partem euntes super auditis querimoniis sententiam protulerunt. [1121. 7. 12] Ventilata igitur sententia ex communi consulto, domino papae Calixto eam intimavere, ut ipse, quam invenerant, sententiam confirmaret; Calixtus autem pontifex, nec mora, dicta eorum et confirmavit et fidem attribuit. [1121. 7. 13] Et sententia talis fuit: videlicet ut predictum monasterium Sanctae Mariae amodo et perpetuo propriam habeat abbatissam, a Romano quidem pontifice consecrandam, ita ut sororum congregatio apud iddem monasterium Sanctae Mariae degentium potestatem habeat eligendi abbatissam, qualem voluerit, salvo tamen censu, quem pars ipsius monasterii persolvat annualiter ad predictum monasterium Sancti Petri, quatuor oblatas scilicet, et duos cereos in Nativitate Domini, in Resurrectione totidem, in Assumptione beatae Mariae totidem. [1121. 7. 14] Super etiam sententiam ipsam Apostolicus ipse scribi precepit et a cunctis prefatis cardinalibus constitutis super hoc iudicibus testari mandavit; in quo vero libello iudicii ipse pontifex manu propria se subscripsit. [1121. 7. 15] Confirmata itaque et sic roborata tali sententia, predictae Bethleem venerabili abbatissae illam delegavit, talibus et tantis ornatam cardinalium testimoniis, quatenus amodo et perpetuis temporibus pars monasterii ipsius quieta permaneat et sine aliqua a parte Beati Petri perturbatione vel molestia consistat. [1121. 7. 16] Preterea, privilegio signato, confirmavit iddem monasterium Sanctae Mariae cum omnibus possessionibus ei pertinentibus, quatenus omni tempore inviolatum permaneat et sine cuiuslibet contrarietate vigorem obtineat.